Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 44 — modo obtinent, per se, vei alios idoneos, si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis et festis solemnibus plebes sibi commissas pro sua et eorum capacitate pascant salutaribus verbis.' 1 , c) His accenseri debet sedula ac pia S. Scripturae, aliorumque librorum de fide et moribus recte ac erudite tractantium lectio, et quotidiana divini verbi, virtutumque Christi, meditatio; monenteApostolo : Omnis Scriptnra divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia; ut perfectus sit homo Dei, et ad omne opus bonum instructus. II. Tim. 3. 16, 17. Et beatus ille praedicatur, qui in lege Domini meditatur die ac nocte. Erit tamquam lignum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Psalm. 1. 2, 3. II. E Síudio Biblico Veíeris Foederis. Quum S. Lucas cap. 3. sui Evangelii recenseat Majorum Christi catalogum magnopere differentem a genealógia, quam S. Matthaeus in fronté sui libri posuit; quaeritur: quomodo sit concilianda genealógia S. Lucae cum ea, quae apud S. Matthaeum legitur? Antequam speciales proferamus differentias in ambabus genealogiis occurrentes, generales quasdam observationes praemittere haud superfluum erit. Etquidem ut ne quis jure dubitet, genealogias Christi, quas S. Matthaeus et S. Lucas descripserunt, ambas vere dici, et non arte aliqua factas esse, notandum: a) servandarum genealogiarum, i. e. progenitorum enumerationibus, si quae orbis gens, hebraei sedulo studebant. Apud hanc enim gentem plurima eaque maximi momenti iura tribubus atque familiis inhaerebant; itaque Israelitis vei infimo loco, humillimaque conditione natis plurimum referebat, accurate scire, qua tribu, qua familia quisque natus sit, huiusque rei notitiam ad posteros transmittere, ut sic tam ipse quam filii iura iis annexa possent tueri. Qui hoc negligebant sibi vei suis maximum inferebant detrimentum. (Jos. flav. contra Apion.) — Si liaec de hebraeis in universum valent, quanto magis de stirpe Davidis, cum ex hac Messiás secundum vaticinia Prophetarum nasciturus erat. Agnoscendum itaque est, regiam Davidis sobolem summo studio genealogias suas servare consvevisse, quas ne unquam adulterari contingeret, sedulo tabulis publicis descriptas ad posteros transmisere. — b) Porro duplex genealogiarum describendarum ratio a Judaeis adhibita est, una descendens, altéra ascendens; primam S. Matthaeus a statore stirpis per seriem filiorum ad unum ex his descendendo adhibuit, alteram S. Lucas gradatim aseendendo perduxit a filiis ad patres. Haec annotasse non abs re erat, ut praecipue fundus disquisitioni