Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 43 — rationis luce conspicias. Absit ut ideo credamus, ne rationem accipiamus. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetara: „Nisi credideritis, non intelligetis." Ubi procul dubio discernit haec duo, deditque consilium, quo prius credamus, ut id, quod credimus, intelligamus. Ita Ecclesia in Conc. Oec. Vaticano, Decr. de fid. et rat. c. IV. „Ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligeutiam eamque fructuosissi­mam assequitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit aDalogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo." Media quoque sufficientia in Ecclesia Dei adsunt subjectivum profectum in fide colendi. a) Scripta SS. Patrum, qui non tantum testes et custodes sunt depositi divini, sed etiam scientifici elucubratores dogmatum insignes; qui in­genio altioribus ac sanis philosophicis studiis apprime exculto et peculiari lumine coelesti mire imbuto profundissimam divinarum rerum intelligentiam et amplissimam cognitionem libris suis referunt conscriptam. Hisacceduntdecreta Rom. Pontificum et Conciliorum, quibus doctrina imprimis controversa uberius, pláne et definite proponitur. Neque Ecclesia universa unquam dubitavit, iis morém gerere oportere, eamque fidem habere, quae convenit eloquiis fidei, ut testatur S. Vinc. Lirin. Commt. c. 23. „Quid unquam aliud Conciliorum decretis enisa est, (Ecclesia) nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur; quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea in­stantius praedicaretur; quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur? Hoc inquam semper, neque quidquam praeterea, haereticorum novitatibus excitata, Conciliorum suorum decretis catholica perfecit Ecclesia, nisi ut quod prius a majoribus sola traditione susceperat, hoc deiiide posteris etiam per scripturae chirographum consignaret, magnam rerum summám paucis literis comprehendendo, et plerumque propter intelligentiae lucem, non nóvum fidei seusum, novae appellationis proprietate signando." Conc. Vatic. Const. dogm. de fid. et rat. c. IV. praecipit: „Omnes officii mouemus servandi etiam con­stitutiones et decreta, quibus pravae ejusmodi opiuiones ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt." b) Aliud médium est praedicatio Verbi divini. Nunqaam fidesChristi subj^ctiva ac universalis fieret, nisi Ecclesia cum sollicite praedicaret, et omnes homines, parvulos, juvenes, et senes pabulo verbi divini jugiter aleret et perficeret, nam fides et fidei incrementum ex auditu, auditus autem per verbum Christi, praedicatum ab iis, qui constituti sunt a Spirito Sancto rectores Ecclesiarum, doctores et pastores dominici gregis. Praedica Verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. II. Tim. 4. 2. Idcirco Conc. Trid. sess. V. cap. 2. de reform, vehementer inculcat: ,,Archipresbyteri quoque, plebani, et qui­cunque parochiales vei alias curam animarum habentes ecclesias quocunque Circ. Lit. Nr. VI. 1871. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom