Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 42 — „Christi." — Atque ita omnes oportet proficere, ut parati sint ad rationem reddendam de fide petenti cuilibet: „Parati semper ad satisfactionem omni poscenti „vos rationem de ea, quae in vobis est, spe" I. Petr. 3. 15. Hinc illae creberrimae ad fideles, monitiones: „Crescite in gratia et agnitione Domini Nostri et „Salvatoris Jesu Christi." II. Petr. 3. 18. Omnis vero perfectio in eadem fiat fide inconcussa, in eodem sensu, et eadem virtutum emulatione: „Veritatem au„tem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus." Eph. 4. 15. Hanc perfectionem inculcant Patres. S. Yinc. Lir. Commt. cap. 23. „Nullusne ergo in Ecelesia Christi profectus habebitur religionis? Habeatur pláne, et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus Deo ? qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet, ut in semeíipsum unaquaequae res amplificetur; ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius Ecclesiae, aetatum ac seculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo duntaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia." Tanti vero facit Ecclesia hunc profectum, ut memor suae divinae missionis nunquam non doceat omnia credenda et observanda; neque credit eos salvari posse, qui ignorantia divinarum rerum vincibili detenti, fidei mysteria et praecepta discere, sibique fidem perfecte explicitam et vivam acquirere negligunt; ut monet Conc. Trid. catech. proem. quaest. 10. „vitám a fidelibus non in otio et desidia degendam esse, verum oportere, ut quemadmodum ipse ambulavit, ita nos ambulemus, sectemurque omni studio justitiam, pietatem, fidem, charitatem mensvetudinem; dedit enim semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum." c) Cum hac fidei culturaintimonexucohaeret scientifica fidei pertractatio, quae est veritatum revelatarum singularum uberior penitiorque investigatio et intelligentia ductu sanae ac piae rationis lumine fidei adjutae. Nam cum mysteria fidei aliouo saltem respectu intelligibilia sint, nimirum quantum ad notionem subjecti et praedicati, Deo adjuvante eorum mutuum intimum nexum inter se, relationem ac dependentiam ab invicem, una cum consecutionibus, atque eorum finem, usum, utilitatem, necessitatem, ac sensum uberius intellectus percipere potest. „Fas est etenim, ait S. Vincent. Lir. Commt. c. 23. ut prisca illa coelestis philosophiae dogmata processu temporis excurentur, limentur, poliantur; sed nefas est, ut commutentur, nefas ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant lieet evidentiam, lucem, distinctionem; sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem." Et S. Augustinus I. Ep. ad Cresc. „Quod credis, intelligas, non ut fidem respuas, sed ut ea, quae fidei firmitate jam tenes, etiam