Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
- 41 — hoc deposito perire potest in Ecclesia Christi, quae est columna et firmamentum veritatis: sed potest veritas, a nonnullis male vei minns bene intellecta, prout est in se vei in relatione cum aliis veritatibus posita, ac nondum formali ratione, seu publica decisiva Ecclesiae auctoritate ad credendum proposita, ab eadem docente Ecclesia omnino in vero sensu clare et uberius explicari, dogmatico decreto stabiliri, cunctisque fidelibus divina fide explicite credendaproponi. Nunquam, quamdiu stat Ecclesia, hic modus períiciendae fidei, defuit. Omnes dogmaticae decisiones, quas ab initio ad recentissima usque tempóra factas conspicimus, subjectivum Ecclesiae in fide progressum mire praedicant, ut observat S. Vincentius Lirin. Commen. c. 23. „Christi vero Ecclesia, sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit, non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena, sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata et inchoat? ; accuret et poliat; si qua jam expressa et enucleata, consolidet, firmet; si qua jam confirmata et definita, custodiat." Et huic quidem excolendae et períiciendae fidei ansam amplissimam praebuerunt haereses quovis saeculo pullulantes, quibus reprimendis operám navatura Ecclesia, diligenti examine triticum a paleis nunquam non purgavit et segregavit, ut ait S. Augustinus 1. de liv. Dei 16. c. A. n. I. „Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, etconsiderantur diligentius, et intelligantur clarius, et instantius praedicantur: et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio." EtTertullianus lib. praedict. adv. haeres. c. 3. „Avolent quantum volent paleae levis fidei quocunque afflatu tentationum, eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur." b) Eadem subjectiva perfectio locum habét in singulis Christi fidelibus, et cousistit in ampliori veritatum fidei cognitione, morumque ad normám divinorum mysteriorum et praeceptorum perfectiori applicatione, ut fides implicita perfectam in eis accipiat formám explicitam, vitamque nanciscatur sibi peromniaconformem; quia anima christiana sicut in gratia Dei, ita in cognitione refum divinarum et perfectione virtutum christianarum continuo ac veluti indefinito modo crescere potest, ut affirmat Apostolus de fidelibus, quos velut parvulos rudimentis, nondum perfectis mysteriis, fidei nutriebat I. Cor. 3. 2. „Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis." Hebr. 5. 13. 14. „Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae, parvu„lus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus; eorum, qui pro consvetu„dine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.'- Yult autem omnes crescere, Eph. 4. 13. „Donec occurramus omnes in unitatem fidei et „agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis