Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 137 — mus: „Viri cordati etiamsi plurimis negotiis occupentur, vix taraen conquerentur sese ad dicendas „horas canonicas necessario tempore destitui; contra qui hunc temporis defectum obtendunt, ple­„rumque per ínagnam diei partém vei vanis confabulationibus indulgeut, vei novellis levibusque „scriptiunculis vacant, quibus sola fere curiositas nutritur, et phantasia incalescit." (Stapf, Theol. Mor. Tomo II. pag. 125.) Ceterum si vera adsit morális vei physica impossibilitas recitandi, tunc utique cessavit obligatio, cum ad impossibilia nemo obligetur. In hoc casu qualis qualis provisio nostra necessaria haud est; in aliis nil opitularetur. XI. Quum eo ex incidenti, quod (luo Districtus usuni vestis talaris largio­ris, vulgo Cimadae, Sacerdotibus dioecesanis promiscue indulgeri petant, de habitu Clericali congrua ordinanda veniant; non potest silentio premi, a fidedignis cor­datisque viris ecclesiasticis relatum fuisse, frequentesque moveri querelas, quod nonnulli praeser­tim juniores Sacerdotes spreto habitu talari secularibus vestibus indui consueverint. Quo intellecto graves, quae cunctis utique notae sunt, rationes impellunt, constantem Ec­clesiae hungarae a pluribus seculis disciplinam, usum vestis talaris Clericis praescribentem, stri­cibe observantiae cominendare, hocque respectu reflectenda et observanda sequentibus exhibere. Episcopi synodique Hungáriáé, illud Concilii Tridentini Sess. 14. c. 6. de reform, statu­tum, ut „clerici vestes proprio congruentes ordini deferant iuxta Epi­scopi ordinationem et mandatum" prae'oculis habentes, generatim ad deportandam vestem talarem nigri coloris obligant clericos. Sic Franciscus e Comitibus Barkóczy, et post illum Carolus Eszterházy, ambo episcopi Agrienses statuerunt, „ut ii omnes, qui in sortem Do­„mini vocati sunt, decenti et pro consvetudine, ut aiunt, Apostoliéi huju s „regni honesta veste talari utantur." (StatutaDioecesis AgriensisPart.'III. c. 2.1723.) In instructione Y. Cleri Sabariensis, quam Joannes Szily de Felső-Szopor in primo ad Episcopatum suum recens erectum aditu anno 1777. edidit, post citata de hoc negotio verba Conc. Tridentini haec leguntur : „quapropter insistentes tam ss. Canonum decretis, „quam laudabili patriae nostrae consvetudini,omnibus clericali militiae „adscriptis, praeprimis curatis dioecesis nostrae imponimus, ut vestem „talarem nigri coloris, vulgo reverendam cum coliari et cingulo constan­„tergestent,nechabitu brevi unquam, minimé a ütem tempore divinorum, „vei administrandorum sacramentorum (nisi in itinere) uti possint." (Pag. 12.) Concilimn provinciáié Colocense cap. V. „De honestate Clericorum" de hoc puncto bre­vitei'tantum haec habét : „Singuli ad mentem Conc. Tridentini honestum habi­„tum clericalem ordini suo et dignitati congruent.emsemper deferant, „nisi causa per Episcopum probata aliud svadeat;" citatque verba Concilii Tri­dentini: „Etsi habitus non faciat monachum, oportet tamen etc." Synodus Dioecesana Quinque-Ecclesiensis anno 1863. celebrata generatiin tau­tum statuit : „ne uIlus sacerdos, spretü in vestibus formaecclesiastica,lai­2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom