Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 138 — „cis conformari delectetur; talari proinde nigri coloris cumcingulo con­„gruente utatur omnis." (Pag. 76, punc. 9.) Non dissentit ab his Statutum 28. Synodi Dioec. Strigoniensis anno 1866. celebratae ; quod in specie circa formám vestis talaris non prohibet, ut pars ejus dorsalis sit laxior; uti in reverenda hungarica dicta, quae olim in toto regno viguit, nunc autem adhuc in aliquibus dioecesibus usu venit. „Si quorum deiuura" — aiunt Patres ejusdem Synodi — „adjuncta quando­„que largiorem talarem deposcerent,adinittimus, ut talem (sc. Ci madam) cum. collari ad humeros „defluente, absque tamen secundariis manicis et floccis pro domestico usu deferre valeant. Dicimus „pro domestico usu, multum enim doleremus, si hac indulgentia minueretur vei pláne tolleretur „usus cinguli, qui clerum hungaricum a Sacerdotio plurium aliarum próvinciarum distingvit et mo­„deste decorat." —Praeterea provocando ad exemplum s. Caroli Borr., qui in l-o Conc. Prov. item in 2-a synodo dioec. clericis iter facientibus habitu contractiore, ad iter accommo­dato, sed simplici, et in quo honestas et decorum ordinis eluceat, qui­que sit ejusmodi, ex quo eos esse ecclesiastici ordinis homines, agnosci facile possit, uti indulsit; nec non Benedicti XIV., qui Inst. 71. Nr. 8. Clericis peregrinantibus v e s t i t u s brevioris nigri coloris et decentem honest a­tem praeseferentis usum admittit; — indulget eadem Synodus Strigoniensis, ut clerici navi vei curru vaporario iter agentes — nec alias — vestem quidem talarem deponere, ast simul non­nisi tales laicorum vestes assumere possint, quae longiores sint et corpus totum, adminus a geni­bus clausum et pectorale quoque usque ad collare per nigros nodos reclusum obtegant; ut taliter primo obtutu pateat, quod statui clericali sint adscripti. Proinde vestes illae sint profundi et non variegati coloris, commendent se singulari modestia, eisque induti etiam collare semper habeant. Hanc Synodi Strigoniensis dispositionem respective indulgentiam pro Archi-Dioecesi Colo­censi quoque vi juris mei praesulei valituram enuncians, et vestem talarem secus continuo adhiberi stricte injungens, id unum adhuc memini, quod longarum in veste illa itineraria caligarum usus, qui in Hungaria Clero semper stricte prohibitus fűit, populoque secus ac in Germania offendiculo est, nec abhinc permissus sit. XII. Puncta informationis de Parocliis et Capellanis annue dari solitae revideri optantur. Sunt recens revisa. Quum autem cuncta pro talibus recognita sint, quae ad hauriendam de sacris Curionibus horumque vita et pastoratione adaequatam notitiam optime conducunt, imo neccessaria sunt: eadem porro quoque cynosurae instar pro praestandis informationibus inservient. Conscien­tiam suam certe non gravabit is, qui subordinatos suos informare obiigatus id solum referet, quod scire potest, reapseque scit; — Ordinariatus autem discretionem illám semper observat, ut a praepositis nonnisi justa postulet, quae relata sunt, cum omni prudentia et charitate suscipiat ac judicet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom