Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

16 — ií. E Studio BibSico Veteris Foederis. Quod est argumentum libri Prophetae Jonae ? Quid haec Jonae ad gentes missio docet Israelitas ? Quibus nititur argumentis huius libri historica Teritas ? Imperante Jeroboamo II. ad Mnivitas, per omne sceleris et luxuriae genus ruentes ver­sus interitum, ablegatur a Deo Jonas, iis excidium immiuens, nisi resipiscerent, nuntiaturus. Jonas molestam hanc provinciám declinaturus, et fors livore quodam correptus, quod Jehova et gentibus gratiam suam impendere vellet, fugere tentavit, et conscensa Joppes navo Tartessum versus vela dedit. Statim ac soluta est e portu navis, ingens oborta procella docuit : Deum Jonae et in terra et in mari omnia posse.Jfautae omnes desperati et naufragio proximi mittunt sortes, quaesituri, cuius causa tale discrimen navigium adiret. Jacta sors in Jonam cecidit, qui causa fugae suae exposita svasit, ut, se in mare projecto, et mari et nautis quietem procurarent. Yix undas attigit, cum mare a tempestate, qua jactabatur, quiescit. Et ecce bellua marina, a Deo immissa, intactum Prophetam uno haustu suscipit; eratque Jonas in ventre piscis tribus et tribus noctibus, deprecans Deum. Post tridui carcerem, in littore expositus salvus incolumisque ire iterum Ninivem a Deojussus, paruit, iter­que in Assyriam arripiens Ninivem quam tantopere abhorruerat, alacri animo ingreditur: post quadra­ginta dies perituram clamitans. Eius verbis territi cives omnes, ne rege quidem excepto, ad poeni­tentiae studium conversi, Deum placare, simulque imminens jam malurn vitare nec frustra conati sunt. Jonas minimé impletam oraculi sui fidem intelligens, dolore sauciatus, querelas ea de re suas ad Dominum túlit, moestus rogans Deum, ut e vivis tollatur. Tum Deus levaturus Jonae aegritudi­nem, producit hederam folioso germine, quae Jonae umbram gratissimam praebebat. Yidebatur sub hae svaviter quiescere Jonas; cum ad impérium Dei per vermem corrosa arefacta est. De huius plantae iactura ubi doleret, Dominus vitae pertaesum Prophetam convincit de iniquitate studii sui, et clementiae divinae erga poenitentes aequitate. Ita Jonas ab urbe Ninive meliori, melior et ipse atque perfectior recessit. Haec Jonae ad Gentes missio in antiquo Testamento magni est momenti; clarum enim perhibet testimonium Deum esse Deum omnium populorum, qui non solum ad gentium móres atten­dit, sed illas poenitentes in gratiam quoque suam recipit; seu docet hebraeos : alias quoque gentes Deo curae cordique et saepe Israelitis esse meliores, adeoque supercilium, fastum et exterorum populorum contemptum esse deponendum, eorum exitium non optandum; multumque simul valuit ad eximendam hebraeorum animis illám opinionem, quasi ipsi soli a Deo dilecti, reliqui omnes exosi et contemti essent. Nutüs igitur quidam continetur in hac história de gentibus quoque ad Evangélium vocandis, quodve hic innuitur, impletuiu erat per Jesum Christum. Quare ad nexum designandum, qui inter missionem Jonae et opus Christi intercedit, providentia divina fatis Jonae tale quid inse­ruit, quod aliquando et respectu Christi obtineret, quod est : commoratio Jonae tribus diebus et tribus uoctibus m ventre piscis, ut esset typus Christi post tres dies a mortuis resurgentis. Hac praerogativa Jonam excellere fundamentum habemus in ipso Christi effato, quo Jonam ut typum suum exhibet Math. 12, 39. 40. — Hoc genus vaticinii reale in Jonam cadere observat S. Augusti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom