Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 17 — nus L. 18. de civ. Dei, ubi dicit: „Jonas non tarn sermone, quam sua quadam passione prophe­tavit, profecto apertius, quain si eius mortem et resurectionem voce clamaret." Nullus fere sacrae scipturae liber peius tractatus est, quam hic Prophetae Jonae. A pri­mis religionis christianae initiis incredulis fidem excidere visus est. Passim enim totum librum poetae fictionem sumunt, vei parabolam consilio didactico exaratam, cuius finis sit docere : ethni­cos, quos repraesentant Ninivitae, esse bonae indolis homines, qui facile emendari possunt, nec adeo dignos poenis, prout hebraei arbitrabantur; e contrario kebraeos, quorum personam sustinet Jonas, perpetuo esse refractarios, et perceptis licet tot tantisque benefíciis divinis manere inflexibiles. Pro veritate tamen historica argumenti pugnat : l-o quod libellus hic non obstante doctrina in eo pro­posita de cura Dei gentibus quoque impensa, quae Judaeorum opinioni e diametro opposita erat, in Canonem LL. SS. assumtus fuerit, et quidem inter scripta prophetica, quod vix fieri potuisset, nisi persona Jonae, reliquave ejusdem fata hic relata vera essent história. Dein 2-o missis aliis argumen­tis, de historica veritate et divina libri auctoritate laborandum eo minus est, quo gravius et omni exceptione május testimonium ipse Christus Dominus perhibuit Math. 12, 39. 40. ubi mortem resurectionemque suam comparat cum commoratione Jonae in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus, argumentumque inde depromit pro veritate futurae suae resurectionis. Idem porro Salvator ad redarguendam Judaeorum sui temporis infidelitatem rursus Jonae vaticinium adhibet Math. 1G,4. Pariter Lucae 11, 29. ait : „Yiri Ninivitae in judicio surgent cum generatione hac, et condemna­bunt eam, quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae." Si história Jonae non est vera, Christi comminatio omni caret robore et sensu. De historica veritate libri nostri persvasi erant Judaei antiquissimi, saltem allusio videtur esse, quod dicitur Tobiae 13, 8. Denique eam sat super­que commendarunt SS. Patres quiqui sunt fere omnes; nec non tuiti sunt semper interpretes catholici. III. E Jure Canonico. Praemissa matrimonii ex institutione Christi notione exponatur : a) utrum matrimonium christiano­rum contractus sit mere civilis vei secus ? b) an in his matrimoniis, ratio sacramenti a ratione con­tractus separari possit vei non ? c) conformiter his, quid sentiendum sit de matrimoniis sic dictis civilibus, in quo illa consistant, an ecclesia catholica illa probare possit, vei potius reprobare debeat, et cur ? recenseantur mala et damna, quae ex iis in utramqne rempublicam dimanant. d) an causae matrimoniales ad fora saecularia spectare possint, vei unice ad fora ecclesiastica pertineant, et quare ? Matrimonium ex institutione Christi communiter definitur : Sacramentum novae .legis, quo significatur conjunctio Christi cum ecclesia, et gratia confer­tur ad sanctificandam yiri et mulieris legitimam conjunctionem, ad uni­endos arctius conjugum animos, atque ad prolem pie sancteque in virtu­Circ. Litt. Nr. IV. 1870. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom