Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 15 — cipiis rationis petita passiin revelationis praestantiam, dignitatem, utilitatem, convenientiam aut sal­tem non disconvenientiam cum religione naturali, ostendunt; inde morális oritur certitudo, docens doctrinam revelatam Deo dignam, homini salutarem, atque ideo p o s s e divinitus revelatam esse, minimé vero : eam c e r t o esse revelatam. Ratio quippe suis principiis innixa nullum positivum for­mare potest criterium, quo certitudinem absolutam cognosceret existentiae revelationis; neque enim pro humana natura talis necessitas urgeri potest, quum eadem vi conditionis suae nequaquam eleva­tionem ad finem supernaturalem; neque a Deo exigi potest, utpote qui liberrimus est in operibus ad extra, hominemque in statu et fine naturali constituere, aut lapsum sine ulla spe restitutionis ia pristinam dignitatem relinquere omnino potuisset. Ratio equidem confugit ad miracula et vaticinia tamquam positiva credibilitatis motiva, determinatque e suo penu historicam et philosophicam eoruni certitudiuein, qua factuin et existentiam divinae revelationis infallibiliter apprehendit; verum nisi ipse Deus divina interveniret hujuscemodi potentiae et omniscientiae signorum auctoritate testimo­nium perhibente datae a se revelationi, atque nisi ratio huic infallibili auctoritati semet intimo intel­lectus ac voluntatis actu subjiciat, eredendő Deo fidelissimo, sapientissimo et veracissimo in omnibus, quae ab ipso credenda proponuntur : fidem divinam non assequitur. Itaque credibilitatis motiva doctrinam a Deo revelatam esse et hinc propter Deum credendam rationabiliter ostendere possunt : ipsa nihilominus fides divina, praeter judicium mentis practicum e memoratis eriteriis deductum, assensum mentis íirmissimum, cui nullum subesse potest dubium, propter unicam Dei auctoritatem postulat; ut adeo ratio ad limina usque fidei hominem adducat, fidem vero ei non infundat nisi auctoritas et gratia divina. — g) Quamvis rationi post fidem divinae auctoritati praestitam liceat imo expediat veritates fidei scientifice pertractare, ut quod credidit, melius intelligat; nam licet mentem nostram in humili et obsequiosa fide formaliter ac principaliter exercere debeant, ut ratio habeatur fidei theologicae, tamen etiam cognitionis et scientia objectum eo fine existunt, ut opitu­lante lumine gratia earum praestantiam, finem, utilitatem, necessitatem, relationem ad invicem pe­nitius intelligamus, adversus fidei bostes theologicis deductionibus vindicemus : cautum nihilominus est, ejusmodi scientificam pertractationem ea intentione instituere, ut per eam formetur et subsistat in mente fides; cautum est, mysteria fidei limitata rationis acie atque philosophicis investigationibus determinare aut comprehendere velle; semper enim fundamentum et princípium formaié credendi manet auctoritas divina, quam ratio auctricem revelationis cognovit, et columnem firmám, magi­stram veritatis infallibilem, in Ecclesia Christi semper superstitem intellexit; secundum hanc et non aliam normám sensum veritatum fidei intelligendum habebit, juxta illud : „Credo ut intelligam;" eo minus ínysteriorum divinorum, quae vi conceptus sui arcanam Dei scientiam reconditam conti­nent, aliam quam simplex fides offert intelligentiam et scientiam usurpandam censebit juxta dam­natam in Syll. prop. 9. „Omnia indiseriminatim dogmata religionis christiauae sunt objectum natu­ralis scientiae seu philosophiae; et humana ratio historice tantum exculta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam objectum proposita fuerint."

Next

/
Oldalképek
Tartalom