Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870
Index
— 14 — proscripta illa Syl. propositio : b) „Divina revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni." — c) Ea porro est mentis humanae lex, ut illa etiam quoad religionis naturalis omnia principia praeceptaque divinae auctoritati subnitatur; nam non solum infusa haec a Deo et inscripta cordibus nostris possidentur, quibus in ordine entium moralium naturaliter constituimur, sed et sanctione omnimoda eaque divina ita muniuntur, ut illa neque intellectus ignorare, neque voliiDtas impune violare queat. Rom. 2. 15. Qui ostendunt opus legis scriptum esse in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus. Postulabat quippe ordo justitiae, ut creatura, utut libera, Creatori perfecte subjiceretur lege divinitus sancita, serviretque Deo imagini divinae sibi impressae conformiter, nullatenus aliter. Igitur multo magis oportebat mentem humanam, cum gratis rursum levaretur ad ordinem supernaturalem, ita lege revelata religari Deo, ut eam credendi et observandi rationem obligationemque nequaquam in se sed in mente divina atque hujus suprema voluntate et auctoritate habeat, utpote quae sola potest esse norma absoluta, infallibilis et inviolabilis omnis vitae ac perfectionis supernaturalis. Quare itidem proscripta habetur in Syll. propr. 3. „Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex et naturalibus suis viribus ad hominum ae populorum bonum curandum sufficit." — d) Ea est mentis nostrae in statu lapsae naturae infirmitas, ut in ipsis adeo naturalis religionis yeritatibus ac morum praeceptis cognoscendis propugnandisque non modicum hallucinetur, atque ideo morali insufficientiae, legem naturae perfecte exhibendi, omnino subjaceat. Quis itaque ambigat, rationem, in domesticis, pure naturalibus, insufficientem, altiorum captum ejus excedentium, sola divina mente comprehensibilium supernaturalium veritatum normám credendi a Deo constitui non potuisse ? Sane si necesse fuerat morali insufficientiae rationis succurrere per revelationem veritatum ad ordinem religionis naturalis pertinentium, ut divina auctoritate integra firmaque staret eorum fides et observantia: multo magis necesse erit revelatam doctrinam supernaturalem divina auctoritate fulciri et incolumem conservari. — e) Ea est indoles rationis, ut nequeat statui suprema credendorum regula, quin fides divina destruatur. Nam de natura fidei est, ut mentis obsequium praestetur Deo in omnibus, quae ab ipso revelata sunt; at vero de tali obsequio nec sermo esse potest, si quod revelatum est, ita rationi subjiciatur, ut illud e suis principiis instituto examine credendum determinet. Hac enim via fides non in auctoritatem Dei revelantis, sed in humanam rationem ultimo resolvitur; tollitur etiam regula credendi, remota quae est Scriptura et traditio divina : siquidem earum divina origo, et quidquid in eis continetur, in dubiuin vocatur; tollitur unitas fidei totius, in cujus locum succedit effroena quidquid sentiendi libertás, ac indifferentia erga fidem objective veram: cum enim ratio individuális in multis sit multiplex ratione perspicacitatis, culturae, educationis, et humanae affectionis, nullamque aliam super se veneretur auctoritatem; mirum non est, quot capita tot sensus totque religiones fabricari, atque ipsam divinam revelationem despectui haberi. — f) Quamvis vero ratio partes omnino habeat in stabiliendis credibilitatis motivis, quae sunt praeambula fidei, quaeve morali certitudine persvadent, talem reipsa esse revelationem, quae divinitus data perhibetur : attamen haec certitudo non ipsam in hominis mente producit fidem, sed saltem cognitionem de credibilitate revelationis divinae. Quia motiva illa e prin-