Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
- 36 — pere nolentium; socordiam quorumdam docentiura rnunus suum praeclarum turpiter negligentium; adiuncta item regionum, et consvetudinem hominum rudium, facile enumeravimus impedimenta rectae institutionis prolium. Ad subsidia pertinet : Christianus sensus in parentibus. Qui parentes more cluistiano vivunt, et pretium animae sanguiue Christi redemptae ponderant, non negligunt hocce suum nobilissimum officium, imo quod in educatione praecipuum est propria industria ac exemplo confirmant ea, quae suggessit institutio. — Porro ze 1 us Sacerdotum. Munus docendi, peculiari divinae missioni conformiter exercetur in Ecclesia. Et huiusce muneris notabilissimam partém facit catechumenorum institutio, nec facile potest seriori aetate reparari id, quod neglexit elementaris institutio. Ideo imbecilles multi, et dormiunt multi, et fidei suae naufragium patiuntur. — Dein babilitas docentium. Non modo intellectuális, sed et culturae christianae, ac morális. — Demum energia in communitatibus. Salus ac prosperitás communitatis pendet ab institutione prolium, et si res pro merito aestimatur, prima cura communitati catholicae esse debet, ut suae confessionis scbolas foveat, protegat atque defendat. — Fratres scbolares pro pueris, sorores scholares pro femellis reportarunt ubique gentium salutares fructus. Causam suam pastor aeternus non deseret, et qui iussit admitti ad se parvulos ut eis benedicat, complebit labores praesulum ecclesiae perficietque laudem suam ex ore infantium, ut laudent Dominum pueri, laudent Eum in saecula omnes gentes. E Jure Canonico. Quid censura ? quotuplex ? quomodo intelligendae ? et qui singularum effectus ? Censura ecclesiastica est : correctio et poena quaedam spirituális ac medicinalis, ob culpam gravem cum contumacia inflicta ad tempus scilicet resipiscentiae, privans immediate usu quorumdam bonorum primario spiritualium per potestatem ecclesiasticam in foro externo imposita, ut fidelis, et graviter delinquens a contumacia desistat. Singuli definitionis tormini accurate sunt expendendi, cum ex iis solvi debeant quamplurimae difficultates, quae in hac matéria occurrunt. Dicitur correctio; nam finis principális, quem ecclesia in persequendis criminibus intendit, est sontis emendatio, quam ut obtineat, nunc severe, nunc misericorditer castigat; poena; quia supponit culpam utque distinguatur ab irregularitate, quae in suo genere non est poena, nam aliquando contrahitur ex defectu quodam sine culpa e. g. corporis vei animi; spirituális; ad differentiam poenarum corporalium, siquidem censurae ecclesiasticae non versantur principaliter circa privationem bonorum temporalium, et afflictionem corporis, quamvis per accidens et secundario nonnunquam haec sequatur ex illa; a c medicinalis; quia est ad corrigendum delinquentem obstinatum, qua parte censura distinguitur a depositione et degradatione, quae sunt in meram vindictam : ob culpam; quia omnis poena supponit peccatum, alioquin esset injusta, qua voce censura differt tum ab irregularitate, tum a cessatione a divinis officiis, a quibus abstinere debent etiam insontes, non in poenam, sed in signum doloris ob injuriam ecclesiae illatain; gravem; quia injustum foret gravem poenam imponere ei,