Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
— 37 — qui leviter peccavit, atqui censura totális, et completa est poena oinnino gravis; cum contumacia; quam frangere intendunt censurae, eaque adesse censetur, quum quis tale delictum, sciens et volens committit, cui censuram latae sententiae adnexam esse novit; vei ubi agitur de censura ferendae sententiae, si post trinam, vei unam peremtoriam, quae trinae aequalis est, ab actu aliquo graviter peccaminoso non desistit. Et quia ignorans contumax dici nequit, a contumacia excusat ignorantia invincibilis tum juris, tum facti; ad tempus; scilicet resipiscentiae, quia illa est ecclesiae mens in censuris ferendis, ut christianus a peccato suo resurgat, atque ad bonam—ut ajunt— vitae frugem sese convertat; privans immediate usu; est enim de ratione censurae non bona ipsa, sed ipsorum usum tantummodo auferre; quorumdam bonorum primario spiritualium; non autem omnium, quia inter bona spiritualia quaedam sunt propria, soli Deo reservata, et mere interna, ac personalia: ut gratia sanctificans, fides, spes, charitas, quibus nemo invitus spoliari potest; quaedam vero sunt bona communia externa, quae potestati ecclesiasticae omnino subsunt, et quibus christianus in poenam privari potest, quoad usum activum et passivum uti est : administratio et receptio sacramentorum — participatio publicorum ecclesiae suffragiorum et hujusmodi; per potestatem ecclesiasticam; quia cum potestas saecularis spiritualia tractare nequeat, potestas ferendi censuras, soli potestati ecclesiasticae competit, etquidem jure divino, secundum verba Domini : „Quaecunque alligaveritis super terram erunt ligata et in coelis." Item : „SiEcclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus", — quamvis institutio, atque ipsa impositio censurarum sit de jure humano ecclesiastico; in foro externo imposita; licet enim censura liget homines etiam in foro interno, a nemine tamen inferri potest, nisi in foro externo, et ab iis, qui externam in Ecclesia jurisdictionem exercent; ut fid el is et graviter delinquens, quia Ecclesia a Christo non accepit jurisdictionem in infideles „Quid enim mihi, ait Apostolus, de iis, qui foris sunt judicare." Dicitur ultimo ut a contumacia desistat, quia finis judicis censuram ferentis debet esse, ut fideles a contumaci et rebelli inobedientia reducat ad promptam et obsequiosam Ecclesiae obedientiam. Censurae ecclesiasticae proprie dictae sunt tres, videlicet: excommunicatio, suspensio et interdictum; omnesque vei ab ipso jure certis criminibus sunt adjunctae, vei ab homine, scilicet a judice possunt infligi, etquidem in vivos, adultos, subditos, delinquentes et contumaces. Excommunicatio est censura ab Ecclesia instituta separans excommunicatum a communione fidelium. Finis hujus censurae, quae omnium gravissima habetur, est triplex : emendatio rei cura dignitatis et auctoritatis Ecclesiae, denique sanitas caeterorum Ecclesiae membrorum 2). Monet vero Conc. Trid. 8) excominunicationis gladium, licet nervus sit ecclesiasticae disciplinae, et ad continendos in officio populos valde salutaris , sobrie tamen, magnaque circumspectione exercendum esse. Excommunicatio duplex est, una major, quae semper intelligitur, cum absolute fit mentio excommunicationis 4), et privát excommunicatum omni ecclesiastica communione, sive omnibus bonis, quae ') I. Cor. V. 5. 11; — c. 37. C. 24. qu. 3. „disciplina enim est excommunicatio, non eradicatio." — 2) c. 16. C. 24. qu. 3. „resecandae sunt putridae carnes, et scabiosa ovis repellenda, ne tota domus, massa, corpus et pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant." — 3) Sess. XXV c. 3. de ref. — 4) Post Gregorii IX. tpra cap. 59. si quem. X. (1. V. t. XXXIX.) 2*