Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
— 29 — existens limitaretur in perfectione naturae ? Seipsam limitáré non potuit, quia dicitur a se ab aeterno existens, quae sicut seipsam aliquando non produxit, ita nec determinare et limitáré potuit, ut hano vei illám perfectionem, hunc vei illum perfectionis gradum habét. Neque extra se ab alia causa limitari potuit, quia nullum aliud ens agnoscit, a quo penderet sive quoad existeutiam, sive existendi modum. Ergo coeca vis physica a s e existens, a sana ratione concipi nequit. Sed neque mundus corporeus rite ordinatus a coeca physica vi tamquam causa producente derivari potest. Nam a) qui ab hac vi productionem rerum repetit , talem adstruit effectum, qui omnino excedit aut destruit perfectiouem principii sui; supponit euim vim coecam exercuisse vei actum creationis, vei actum emanationis. Neutrum vero exercere potuit. Non actum creationis, quia creatio est actus liber ex intellectu et voluntate procedens; est actus quoad modum infinit u s, quo rebus reális existentia et essentia ex nihilo datur : jam autem vis coeca actum liberum nullum exercere potest, quia intellectu et libertate caret; eominus actum creationis infinitum ponere valet, quum sit potentia finita, et terminis propriae spéciéi circumscripta, ideoque prorsus inhabilis ad effectum ex nihilo producendum. — Nec per actum emanationis rebus existentiam dare potuit; emanatio enim a vi physica, a se ab aeterno existente, prorsus repugnat indoli ejusdem; nam ens, quod est a se, existit vi naturae suae necessario, hic itaque modus existendi necessarius omnem mutationem necessario excludit, emanationemque, qua aliter inciperet esse, quam fűit ab aeterno, perfecte eliminat, alioquin ex ente necessario fieret contingens. b) Si in mundo physica vis aliqua lateret, quae creandi potentia insignita est, illa nova continuo, genere, specie, forma diversa entia producerei ; quia nulla ratio assignari potest, cur talia non producat ? Non potest causari voluntas, quia vis coeca caret voluntate; non defectus potentiae, quia supponitur virtute creandi, adeoque infinita praedita esse, quae nec productis nec producendis, nec existentibus nec possibilibus exhauriri potest. c) Ordinem, qui in mundo physico observatur, coecae vi physicae, velut causae formali, attribuere, pláne absurdum est; ordo enim est rerum aut virium juxta certam ad invicem relationem fini constans et uniformis dispositio : ex quo sequitur, ordinem mundi physici mirabilem, qui in rebus tam maximis quam minimis relucet, finemque particularem et universalem constanter ac uniformiter prosequitur, non esse effectum casus coeci, a viribus naturalibus modo insolito concurrentibus producti, sed entis summe intelligentis, quod finem rebus praefixit, rerum viriumque inter se relationem determinavit, et aptitudinem singularum et omnium constantem et uniforméin ad prosequendum finem fortiter disposuit disponitque. Quod enim coeco casu virium naturalium efficitur, rarum est; difforme ac variabile est, quia casuale est , minimé vero constans ac fini jugiter conforme ; alioquin effectus excederet perfectionem principii sui. Denique multo minus a coeca physica vi ordo mundi spirituális, intellectualis et morális repeti potest. Nam a) coeca physica vis, quamvis simplex cogitetur, facultatem intelligendi habere non potest; quia in existentia sua a matéria pendet, nec nisi materiam informare, ac materiam juxta genus vei speciem suam producit; qualis causa producens, talem opportet esse effectum. Ad hoc quippe, ut aliqua substantia cogitet et intelligat, non sufficit, ut sit simplex, sed spirituális esse debet; haec vero spiritualitás tum in sua existentia tum in operatione independentiam a matéria sibi vindicat, ita ut non tantum abstractos de objectis materialibus per refiexionem et judiciorum compa*