Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
rV. , T * — 30 — rationem, sed etiam de rebus extra oinnem materiam positis, uti de veritate, justitia, virtute, vitio, ordine, charitate, aeternitate, etc. conceptus efformet, et sui ipsius actionumque suarum plenam ac perfectam conscientiam habeat. Jam vero coeca physica vis suapte natura caret intelligentia et sui conscientia ; eandem itaque in bominibus producere nullatenus potuit, quia nemo dat, quod non habét, b) Porro nec lil)ertas humana physicae vi attribui potest; quia vires physicae physicis, necessariis legibus subjectae sunt, quae duram agendi, operandi necessitatem involvunt, contrariamque spontaueam electionem ac determinationem ex defectu intelligeutiae et libertatis excludunt. Hinc omuis physica vis non alium quam naturalem producere potest effectum juxta suas physicas insuperabiles leges; ejusque operatio in oppositione est cum spiritus libertate eligendi et operandi. quod cognoscitur ac libere appetitur. c) Ipsa vero lex morális, quae cordibus nostris inscripta est, et circa actiones intrinsece bonas vei malas versatur, a coeca physica vi tanto minus repeti potest, quanto evidentius constat, eandem a nullo alio quam morali principio, a Deo, spiritu perfectissimo, descendere potuisse, ac spiritui nostro, creato ad imaginem et similitudinem Dei, indelebilibus characteribus inscriptam esse; ubi enim lex veritatis et virtutis, cui entia moralia subsunt, viget, ibi Legislatorem rationalem moralem, Gubernatorem providentissimum, et Dominum absoluta potestate, qua omnia sibi subjecit, praeditum postulat ipsa sana ratio. E Theologia Pastorali. Cum pro omni liturgica functione directio rubricarum instar cynosurae servire debeat, proponatur ; quidnam peculiariter observandum sit a) Circa Missas „Rorate" dictas, b) Circa tres Missas, quae Festő Nativitatis D. N. J. Ch. dicuntur, et demum c) Circa Missas, quae in Litaniis maioribus et minoribus haberi solent ? a) Circa Missas „Rorate" praescribunt Rubricae sequentia : Missa Rorate, dicitur per Adventum usque ad Yigiliam Nativitatis D. exclusive, et cantatur quotidie ad auroram. Diebus Dominicis cantatur Missa de Officio. Nonnisi cantando celebrari potest. Dicitur Missa inter votivas de B. M. Y. príma, habét Glória, Orationem unam, Credo, Praefationem de B. M. V., in qua dicitur: „et Te in veneratione" etiam infra Octavam Immaculatae Conceptionis, ultimum Evangélium s. Joannis. Applicari potest ad intentionem privatam. In Festő Immaculatae Conceptionis, item in Exspectatione partus B.M.Y. sub aurora dicitur Missa currens cum Commemoratione feriae.— Missa Rorate privata tantum in semiduplici et simplici dici potest, sed sine Glória, et Credo cum tribus Orationibus, quarum prima est de Missa Rorate, secunda de Officio diei, tertia de Spiritu Sancto, et in line Benedicamus Domino. In Sabbatho dicitur Glória sine Credo, Praefatio et ultimum Evangélium, ut in Missis cantatis. b) Circa tres Missas, quae Festő Nativitatis D. N. J. Ch. dicuntur, observant Rubricae: In Nocte Nativitatis D. N. J. Christi dicitur una, secunda de aurora, et tertia de die. In Nocte post primam Missam non licet duas sequentes ante auroram seu successive, •seu interpolatim celebrare. (S. R. C. 18. Sept. 1781.) Sed ab aurora liberum est, seu in uno con-