Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

- 28 ­sica tam parum censeri potest productrix corporum totius universi, ut ipsa potius a matéria omni­modam existentiam habeat; nam iu rebus tam maximis quam minimis, ex quibus componitur mun­dus, difunditur, ab iis pendet, et divisis illis ipsa quoque dividitur, earumque omnimodam mutationem sortitur. Ut adeo, qui mundum a natura, seu a viribus naturae, repetunt, aut mundum corporeum per yires suas seipsum produxisse, aut mundum cum viribus suis aeternum esse, adstruant, est necesse. Primum manifeste contrarium est principio causalitatis, vi cujus non potest aliquid esse causa simul et effectus, neque seipsum producere, sibique existentiam et essentiam dare, quam non habuerat; supponeretur enim exstitisse, antequam existeret. Sed nec series causarum naturalium infinita, seclusa relatione ad primam causam improductam, allegari potest; quamvis enim res aliae produci et perfici, aliae conservari a viribus causarum naturalium conspiciantur, nihilominus illarum existentiam ad seriem causarum naturalium productarum et producentium infinitam relegare, tantum esset, ac numerum infinitum entium productorum adstruere, quod evidenter implicat; nam vires cau­sarum productorum et producentium recte ideo, quia productae sunt, numerum ac seriem sine ter­mino ac limité non efficiunt, sed in prima causa improducta, a qua productae sunt ac pendent omnes vires, necessario terminari ac finiri debent. Haec vero prima causa improducta nequit esse ipsa natura, quia naturae nomen est collectivum virium causarum physicarum productarum et pro­ducentium. — Neque alterum admitti potest, mundum videlicet corporeum cum suis viribus aeter­num esse. Nam illud, quod est aeternum, debet esse undequaque infinitum, simplicissimum, immu­tabile et omnimode necessarium, quia nullám causam habere petest, a qua limitaretur, compouere­tur et mutaretur; quum neque a se, neque ab alia causa externa vei in suis perfectionibus limitari, vei in essentia componi et mutari queat, utpote quod neque a se, neque ab alia causa ad existen­dum aliquando determinatum est: itaque sicut existentiam habét perfectissimam, nimirum aeternam, sine initio et fine, sine defectu ac limité, ita essentiam habét perfectissimam sine defectu et limité attributorum, sine compositione partium physicarum, sine ulla mutatione status sui interni ; nam entis aeterni, tamquam a se vi naturae suae necessario existentis, essentia est causa ipsius perfectis­simae existentiae, modus quippe existendi sequitur modum essendi. At vero mundus totus cum omnibus et singulis rebus maximis et miuimis, tum in substantiis et accidentiis, tum in viribus et perfectionibus suis, omnino limitatus, compositus, mutabilis, atque ideo contingens seu productus, minimé vero aeternus est; quia omne ens limitatum et compositum causam extra se ac praeceden­tem habere debet, a qua componitur et limitatur. In alia vero hypothesi, si vis naturae productiva tamquam substantia simplex a se et in se subsistens et a mundo corporeo distincta concipiatur: vei erit spirituális intellectu et libertate prae­dita, vei simpliciter physica et coeca. Si spirituális concipiatur : a se ab aeterno omnino existere potest, quia esset Deus verus a se, in se et per se subsistens spiritus purissimus, intellectu et volun­tate perfectissimus, a mundo prorsus distinctus et diversus, qui actu omnipotentiae, non communi­catione naturae suae, res cunctas, earumque vires e nihilo produxit. Si vero simpliciter physica et coeca concipiatur : nullatenus a se existere potest; si enim a s e existeret, non esset coeca, i. e. intellectu et libertate destituta, sed infinite perfecta in quolibet perfectionis genere, quia ens a se nullám causam agnoscit, a qua ullo modo limitaretur. Qui itaque fieri potuit, ut vis physica a se } i

Next

/
Oldalképek
Tartalom