Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
- 16 - — rint Confraternitatem inscribuntur, et providentur schaedis. Sensim res innotescet pluribus, et quod initio videbatur opus sine fructu, plurium dierum decursu apparebit velut fermentum bonum, quod proxime in alios et alios quoque fideles suam esticacitatem exereet. d) Festivitates, indulgentiales occasiones seinper praevie annunciari debent, et agendum, ut fideles ex iis nóvum amorem in Confraternitatem concipiant. Transmittuntur dein nomina ad locum, ubi est Confraternitatis caput, item fiunt relationes ad Ordinariaturn, in Congregatiouibus vero districtualibus abundans suppeditatur occasio, ut Sacerdotes de similibus mutuo experientiam conferant, contra difficultates occurrentes semet mutuo animent. Remunerabuntur fatigia dulces illi fructus, quos e Confraternitate licebit carpere. Si mox in membris Confraternitatis quaedam insignis emendatio in melius non advertatur, videndum an praescriptas conditiones adimpleant, an preces consvetas corde contrito persolvant, an ea intelligant, quae ad Confraternitatis spirituni pertinent. Optimus cibus nisi sano stomacbo prodest, Confraternitates illos perficiunt, qui cum bona voluntate semet Confraternitati associant. IV. E Tkeologia Morali. Cum infelicium matrimoniorum de die in diem plures occurrant fnnesti casus, hinc adferantur : a) causae, e quibus hujusmodi infelicia matrimonia proveniunt; bJ recenseantur illa salutaria remedia, quibus huiuscemodi malo pastoralis zelus occurrere possit. 1. Ad mali huius fontes, quippe ad infelicium matrimoniorum de praesenti obversantes causas, sequentia revocari possunt. l-o Educationis neglectus. Proles passim solida institutione religionis carent, exhibetur iisdem inature in praxi luxus, obedientiae solvuntur vincula, paulo post liberiores conversationes indulgentur, succedunt exhilarationis species haud proficuae, suppeditatur fabellarum romanensium lectio, imaginaria quaepiam beatitudo adumbratur, quae omnia basim cbristianae fidei succutiunt, sicque infelicia matrimonia parant. 2-o Dispositiones ad malrimonium non debito modo suscipiuntur. Aliqui formae venustatem, alii nexus familiares, complures divitias pro scopo quaerunt. Quae labiles bases prout facile corruunt, ita felicitas matrimonii facillime succutitur. Dum contrahuntur notitiae, sponsalia in iiberiori conversatione decurrunt, parum de instructione in religionis quaestionibus curatur, sacramentalis dignitas, momentum indissolubilis vinculi non multum attenditur. Imo a multis hoc directe non attendi intenditur. Qualis igitur dispositio, talis fructus. Aedificatur in aréna, iccirco aedificium facile corruit. 3-o Vita in matrimonio parum sanctificatur. Pro cultu divino, ad Sacramentorum usum raro partes adveniunt. In tribulationibus non ad Deum confugiunt, onera vitae non in patientia et amore crucis Christi ferunt, loco mutuae condonationis partes incipiunt mutuo conqueri, consiliarios adhibere, conquirere, et sic laxare propriis pro-