Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 17 — t pensionibus campum. Accedunt aliorum perversa exempla, quibus et concordes coniuges scandalisantur et tentationi exponuntur. Item sermocinationes nonnullorum, qui dum contra dignitatem matriraonii conqueruntur, simul ansam dissidentibus coniugibus prae­bent. Unde haud mirum, si tot malis afflicta familiaris vita apud quosdam coniuges per­turbata squalleat, fiatque et propriae domui ruina et reipublicae vulnus. 2. Quod iam salutaria média attinet, quibus buiusee modi malo pastoralis zelus occurrere possit, memorari debet a) Christiana educatio prolium. A domestica familiarum vita rite instituta pendet íuturae generationis salus. Dum proles ab exemplo suorum pa­rentum vident, quantopere sanctimoniam matrimonialis status venerentur, qua item mo­destia ac charitate invicem complectantur, quove constanti studio suarum prolium saluti promovendae incumbant, profundas íigit in tenera corda radices status parentalis ac coniugalis veneratio. Educatio in innocentia, solerti institutione, religionis exercitiis, domestica pietate basim futurae vitae constituit. Sollicitudo pruborum parentum arcét omnia impedimenta salutis, quae in corruptorum hominum societates perversorum lecti­one, estuso luxu, vanitatis studio sita sunt. Moderatio vei in ipsis innocuis exhilaratio­nibus, christiana parsimonia in omni re faruiliari, laboris sincerus amor praecavet multis vulneribus, quae in vita familiarum se secus facile insinuant. Cardo educationis alioquin in fide radicari debet, unde quanta cura circa elementarem in religione prolium institu­tionem desudare sit necesse, quivis intelligit. — Porro b) agendum, ut quantum pastora­lis prudentia admittit, et sollicitudo requirit in electione sponsorum talia fundamenta pro deliberatione inserviant, quae quandam durabilitatem spondent. Sola externa commoda, familiares nexus, caduca venustas, parentum adursio stabilitatem amoris secure promit­tere nequeunt. Amor christianus, similitudo conditionis, aetatis, indolis, fortunarum pro cynosura sumatur. Licet vero pastor animarum pro quolibet casu haud possit in spon­sorum electione consilia particularia suggerere — manet tamen eidem liberum, ut tum occasione institutionis sponsorum ea opportuna adhortationis suggerat capita, quae partim generatim, partim pro respectivis sponsis maioris momenti censet; tum vei — maximé, ut publicis non secus ac privatis institutionibus de hisce conditionibus feliciter ineundi matrimonii disserat, doctrinam Dein ratione naturali, positiva revelatione ac fide Eccle­siae communicatam dilucide proponat, reflectens ad partium salutem temporalemet aeter­nam, quae cuilibet hominum cordi esse debet. — Habeat c) dein pastor animarum curant fidelium conjugum. Ad pacem domesticam servandam mutua officia implenda, omnes ab aliis adversus eorum concordiam moveri solitas technas detegendas et spernendas, tum ad sacramentorum usum eosdem excitet, ad amorem prolium suarum, quae vinculum coniugalis dilectionis constituunt, inflammet, et tempestiva, dum malum quodpiam se monstrat, efficaci instructione interveniat. Licet vero praesenti aetate sensualis affectio, atque alienus a divinis ordinationi­bus humánus sensus multa contra dignitatem sacramenti matrimonii suscitet, et hanc basim humanae societatis perversis theoriis et perversiori praxi succutere minitetur; —

Next

/
Oldalképek
Tartalom