Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867

Index

— 27 ­sponsus est acatholicus de prolium utriusque sexus catholica educatione cavent. In ca­sum dum sponsa est catholica leges patriae saltem prolium foemellarum catholicam educationem urgent. In hoc igitur casu sponsa catholica sui officii admoneri debet, qua­tenus a sponso suo sic dictas reversales testimoniales expetat, in quibus idem sponsus acatholicus clare evidenterque promittat se consentire in id, ut proles utriusque sexus in catholica religione educentur x), quae reversales per duos aut tres testes subscriptae in tribus conficiuntur exemplis, quorum unum penes conjugem catholicam, alterum in archivo parochiali, tertium in archivo dioecesano asservatur. Sponsa catholica durante institutione antenuptiali tanto diligentius informari debet atque circumspecte edoceri desuper, quali quantave cura nasciturarum Deo volente prolium catholicae educationi prospiciat. Cautelis praemissis praestitis acclusisque reversalibus rite exaratis fit recur­sus ad Ordinarium pro dispensatione in disparitate cultus 2). Qua obtenta, instituitur promulgatio partium quin tamen partis acatholicae professionis fieret mentio, producto demum testimonio concernentis partÍ3 acatholicae ministri de peractis in suo etiam tem­plo promulgationibus aut dispensatione legali a bannis 8), fit copulatio in Ecclesia ca­tholica recepto in Ecclesia modo *). De peracta copulatione in tabella mixtorum matri­moniorum fit modo consueto inscriptio. Pastor animarum solerter cavebit, ut quae ante matrimonium initum promissa sunt, eífectui donentur : ne proin pars catholica in exer­citio suae religionis impediatur, ne proles catholica institutione frustrentur aut cognatis alienae confessionis resignentur certo ut experientia docet seducendae, quod si fieret etiam saecularis potestatis interventus provocabitur ®). — Quodsi vero altér contingeret casus : quod nempe sponsa catholica sine obtentis reversalibus ad connubium mixtum se transire declaret, exponi eidem debet periculum animae, quod taliter tam nascituris pro­libus quam sibi imminet, atque durante institutione antenuptiali eo ferventius circa dogmata Ecclesiae informanda est, quo vicinior est periculi occasio in quam vergere cu­pit. Si non obstantibus optimis quibusvis monitis in suo proposito permaneat, declarari eidem debet : quod in hac peccaminosa sua intentione nec gratia absolutionis donari, neque ad mensam Eucharisticam admitti possit. Si eo non obstante in sua intentione per­maneat, edoceri debet : copulationem non posse more consueto in Ecclesia cum benedi­ctione matrimoniali suscipi, sed adhibendam passivam assistentiam, quae in eo consistit, quod partes contrahentes coram parocho in loco decenti ex. gr. domo parochiali sine omni ritu Ecclesiae aut veste sacra coram duobus vei tribus testibus suum circa ineun­dum matrimonium consensum declarent. Si hanc passivam assistentiam conjuges exo­ptent, parochus significato praevie ad Ordinariatum casu, peractis ternis promulgationi­') Circ. de dato 1840. die 13. Decemb. — 1840. die 2. Julii. — 1865. die 12. Jun. — 1841. die 3. Decemb. — 1845. 6. Febr. n. 229. — 2) Circ. de dato 17. Mart. 1857. — 3) Intim, de 27. Apr. 1830. n. 10942. — *) Circ. de dato 1841. die 3. Decemb. — 5) Praesidiales Exc. Cancellariae communicatae 1833. die 22. August. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom