Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
— 28 — bus in quibus nulla de religione fiat mentio, item expetito etiam concernentis ministri de peractis in suo teinplo proraulgationibus aut dispensatione legali a bannis testimonio, partes in sua aede in veste talari absque stóla et rocheto excipiat, earumque consensum coram duobus vei tribus testibus declaratum audiat, Rubricis mixtorum matrimoniorum completis, sub rubriea „copulans" notet : mutuum in matrimonium consensum declararunt coram me N. N., in aedibus parochiae N. 1). Reflecti tamen partes debent, quod matrimonium taliter contractum sit vinculum indissolubile; signanter vero pars catholica ut religionis suae placitis conformiter vivát et jugiter memor sit : prolium suarum saluti debere intendere. Et si proles subnascantur, pastor animarum cavere debet, ut adminus proles de quarum catholica educatione leges quoque patriae prospiciunt, in eadem cath. religione etiam in casum mortis matris securae reddantur. Mulier catholica, quae absque reversalibus mixtum matrimonium iniit, tardius poenitudine tacta desuper, quod tam facili modo partém prolium salutis exposuerit discrimini, dederitque hoc facto Ecclesiae catholicae scandalum, simulque parata sit pro facultatibus suis omnia emendare, absolutionis gratia donanda est et a mensa Domini arceri non debet. Imo provocanda ut in proposito suo firmetur, detque operám, ut prolium catholicarum religio secura permaneat. Proles, quae apud catholicos baptizatur, admittitur introduci in Ecclesiam, quae vero non Ecclesiae nascitur, introduci non debet, etiam si mater catholica foret. 2). — Si contingeret partes sine reversalibus conjungendas passivam assistentiam sacerdotis cathol. declinare velle, significato casu ad Ordinarium, dandae sunt testimoniales litterae de peractis denunciationibus 3), et quod impedimentum validitati matrimonii obstans non fuerit detectum. Catholica vero pars ultro monenda : se teneri ad reparandum scandalum et reflectenda de damno spirituali, quod prolibus per admissam in religione aliena educationem imminet. Neque tamen vei talis pars catholica prorsus relinqui debet, quin potius pastor animarum se semper lenem, mansuetum atque salutis ipsius animae studiosum exhibeat omnemque opportunam et importunam occasionem adhibeat in illum finem, ut tam partém catholicam in sua religione amplius firmet, tam circa religionem prolium opportunis consiliis provideat. Si contingeret partém catholicam aegre decumbere, eam etsi non vocaretur adeat, illique eam quae pastoris animarum est curam impertiatur. De superstitum prolium catholicarum catholica educatione omni meliori modo prospiciat. Quae omnia ut rite adimpleantur quantis cum difficultatibus vadant, experientia docti pastores animarum norunt, ut adeo deploranda sint omnia illa obstacula, quae indifferentismum et cum eo mixta connubia promovent. Ad haec obstacula merito refertur defectus educationis religiosae, qui apud cultiores persaepe obvenit. Deplorandus est etiam defectus scholarum, docentium, pastorum in praediis et communitatibus diversa') Hanc circa passivam assistentiam procedendi rationem dilucide sistit ordinatio in circularibus de dato 2-ae Julii 1840. Item 1840. de die 13. Decembris. — 2) Conc. Prov. Colocense de anno 2863. — 3) Utique nulla dimissionis mentione facta.