Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
— 26 — „Gratia plena"; — quis enim dubitaret Mariam gratia plenam esse, si cum Ea sit Dominus, qui est fons omnium gratiarum ? Dominus est cum Maria non eo solum modo, quo cum omnibus justis est per gratiam sanctificantem, qua filii Dei adoptivi fiunt; sed cum Maria est Dominus in realitate adorandae personae Verbi Dei aeterni, quod ex substantia hujus Yirginis sibi corpus efformans in virginali utero Ejus, ac in nova foederis arca,, novem menses, qua Deus-homo quiescere voluit. Benedicta Tu in mulieribus, i. e. inter mulieres felicissima, beatissima. Omnes enim aliae mulieres erant sub maledicto peccati originális, ejusque sequelis erant obnoxiae; sola Yirgo Maria inter mulieres erat immúnis ob omni labe peccati tam actualis, quam originális, ejusque sequelis; insuper et cumulata fűit illa mirabili benedictione, ut eligeretur : „Esse Mater sine viro, et lactare more miro" — ergo Virgo ante, in et post partum. Angelus benedictam praedicat Mariam inter mulieres; praedicemus Eam et nos talem ore et opere! Ipsa enim est glória Jerusalem, laetitia Israel, honorificentia totius generis liumani, consequenter et digna, ut ab omnibus mortalibus honoretur, glorificetur, in aeternumque laudetur verbis supra dictis : „Benedicta Tu in mulieribus." fit. E Theologia Pastorali. E tenore Circularium litterarum, quas Ordinariatus Archi-Episcopalis in merito mixtorum matrimoniorum ab anno 1830 usque praesens edidit proponatur breviter per puncta, quaenam sub hoc obtutu pro cynosura servari debeant. Ecclesia catholica, quae errorem errorisque propagaíionem semper abhorruit, nunquam probabat mixtae religionis connubia Idcirco matrimonia intér christianos et non christianos directe vetuit; inter catholicos et sectarios impedivit et nonnisi in talibus permisit casibus, in quibus humanitus loquendo securitas aderat circa partém catholicam a vera fide non avertendam, circa proles in cath. religione educandas, imo spes aliqua effulgebat etiam partém acatholicam sacra catholica suscepturam. Quapropter ordinationes circularium Reverendissimi Ordinariatus Colocensis quoad mixta Connubia pastoribus animarum sequeutia praescribunt. Ante omnia pars catholica ab ineundo mixto connubio dehortanda venit propter multiplicia illa salutis pericula, quae experientia teste in similibus connubiis quantaecunque cautelae praestentur potissimum occurrere solent 2). Si vero pars catholica in suo proposito permaneat, ad hoc perduci debet ut ante omnia se ipsam circa perseverantiam in vera fide securam reddat, tum vero a conjuge dum opus est obtineat consensum sua forma declaratum de prolibus utriusque sexus in catholica religione educandis, imo noverit sibi etiam illud charitatis incumbere, ut partém acatholicam verae fidei cognitione atque amore repleat 3). Leges patriae dum ») Circ. de dato 1865. die 12. Jun. — 2) Circ. de dato 1840. die 13. Dec. — 3) Circ. de dato 1865. die 12. Jun.