Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
— 17 — ©ccupat, qui nunquam de religionis bono, influxu, summove pretio cogitant, et de institutis Ecclesiae nil unquam audiunt. b) Per Confraternitatem S. Ladislai promovetur filialis adhaesio erga summum Pontificem. Papa est in terris Christi Vicarius, unitatis centrum, veritatis magister, visibilis ac indefectibilis Ecclesiae visibile caput. Unde quo maior est fidelium in Pontificem pietas, eo maior est eorundem in Deum religio. Summa sunt beneficia, quae Deus orbi terrarum in Pontificatu contulit, precipue vero insignia sunt Pontificum de patria nostra merita, *) quam contra interitum toties tuiti sunt propria pecunia atque militia. Filialis itaque venerationis vinculum ut semper magis crescat et roboretur necesse est. Quo facto Confraternitas S. Ladislai nonmodo pietatis et religionis sed et iustitiae et debitae gratitudinis vicém persolvit. c) Per Confraternitatera S. Ladislai promovetur religionis catholicae dilatandae studium. Multi catholici sub turcarum et graecorum orientalium iugo gemunt. Destituti vitae mediis ad apostasiam facilius pertrahuntur. Ecclesiis et pastoribus carentes religionis exercitia publica negligunt. Ignoti passim labii Sacerdotes aliquot habentes instructione in catholica fide privantur, Sacramenta cum fructu frequentare non possunt. Et temporalibus expositi miseriis nec coelesti consolatione providentur. His in^igentiis manus applicat Societas S. Ladislai, dum Ecclesias erigit, ministros Dei succollat scholis succurit, et sanctuario operarios educat. Quo facto bonum quoque nationis non parum adiuvatur, ne lingva patria in filiis patriae deficiat. — Imo egemus hac societate in ipsa nostra patria, in qua dum Deus certas oras multiplici beneficio replesset, alibi seu piopter minorem incolar;um catholicorum numerum seu propter alia novercantia adiuncta non sunt vei ea média praesto, quibus vei ad praecipuas religiosas indigentias tegendas opus est. Igitur per S. Ladislai Confraternitatis succursum et his subvenitur. Cornmendant S. Ladislai Confraternitatem, demum d) Salutares fructus. Homines, qui ad hanc Confraternitatem concurrunt, sunt ut supponere licet viva corporis Christi membra, qui ex eo, quod Confratres tam nobilis Consociationis facti sint, uno plus motivi habent, ut sua officia christiani fidelis debite faciant. Qua Confratres suis vicibus ad tribunal poenitentiae accedentes maculas anim. e suae saepius lavant, ad mensam Domini accumbentes caelesti se fortitudine recreant. Exinclc res suas domesticas christiana cum prudentia curant, prolium educationi alacrius intendunt; uniti in charitate manent in Deo; vicissitudines temporum patienter ferunt; exemplo bono ceteris fidelibus praesunt; pro locorum diversitate publicis devotionibus ') Quantas opes ac subsidia in gentis nostrae bonum contulerint Pontiíices, Circulares Praesulum Hungáriáé recentioribus quoque temporibus emanatae piae posteritati revocarunt in memóriám. Talia d-.ta collegit et exhibuit etiam Magnif. ac Spect. D. Aloysius Vitái in suo praeclaro sermone, quem in Congregat. Generáli Soc. S. Ladislai Pestini 1866 die 17. Aprili dixit. Cf. A Sz. László-Társulat IV. közgyűlésének Jegyzőkönyve pag. 160., et seq.