Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
- 18 ut Confratres intervenientes zelum ceterorum excitant; et universim Religionis maius studium habent. — Ne inemoremus fructus in erectione scholarum, intertentione Missionariorum, in succollato S. Patre conspicuos. Pro quibus simul merces superna obvenit. 2. Quod modos, quibus haec Confraternitas amplius propagari possit, attinet; iuvat memorare sequentia : a) Indefessa fidelium circa scopos Confraternitatis institutio. — Quo saepius loquimur de pretio fidei, de momento verae religionis: eo maius aestimium accipit, quidquid ad hunc finem conducit. Quo saepius verba facimus de centro unitatis, de beneficiis, quae per Ecclesiae Caput in totum corpus dimanant: eo maior nascitur inPetri Successorein adhaesio. Quo ferventius proferimus beneficia fidei, et gravitatem periculi a fide deficiendi: eo maius provocamus studium erga unam, sanctam, apostolicam, romanam catholicam ecclesiam. Quo diligentius asserimus momentum scholarum, educationis, sacrarunx aedium: eo magis innotescit scopus Confraternitatis et plures pro Confraternitate conspirant. b) Dum res per institutionem innotuit, organisari sólet. Pueris in scholis possunt donari S. Ladislai numismata, imagines, reflectendo ad significationem et finem. Distribuuntur occasionaliter imagines S. Ladislai inter adultiores. Legere valentibus traditur liber precatorius S. Ladislai, item communicantur Confraternitatis acta, et beneficia. Habentur pro hoc fine sacri sermones,dein inscribuntur membra. Coordinatur commissio localis, viri ac foeminae optime notae constituuntur pro collectoribus. Procuratur sensim vexillum S. Ladislai. Defiguntur dies, in quibus in finem Confraternitatis servatur quaepiam devotio. Festa Confraternitatis asservantur cum solemnitate, offertoriis et sermonibus. Laudatur eorum, qui aliquid praestant fidelium zelus. Connectitur Confraternitas cum aliis oceurrentibus piis exercitiis. Jam enim solent commembra Confraternitatis in processione Theophorica, imo et in novilunari ut corporatio cum cereis vei facibus comparere; iam rosario recitando post lytanias vacant; iam in communi ad mensam Domini accedunt, aut pro defuncto commembro cultum divinum servant. Solent nonnunquam locales sessiones haberi. Alias Pastores animarum de Confraternitatis agendis occasionaliter vei in coronis conferunt. Eleemosynas speciatim connotant, ad Ordinariatum saepius referunt, suove optimo exemplo praeeunt. Denique negari nequit c) plurimum rem Confraternitatis incrementi capere posse exinde, si generales Conventus annue asserventur, etquidem in diversis oris, ac iuxta praevie elaboratum ordinem. Nam quaelibet Confraternitas intercidit, nisi hominum frequentiori deliberatione, excitatione foveatur. Et propagari nequit, nisi quod pluribus semper communicatur, quodve iuxta suos fructus ad multorum devenit notitiam. Fatendum est prout omnem rem bonam, ita et Confraternitatem S. Ladislai difficultates experiri. Multae imo plurimae ex his difficultatibus sunt illusio aut certe mera eífugia. Haec Confraternitas, quae non poscita pauperioribus, imo a nullo qui non libenter porrigit, pecuniaria dona, cunctis est possibilis. Nam tria Páter et Ave singulus ruricola