Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867

Index

— 16 — misericordiae opera; nam Deus dat spiritum bonum petentibus se; jejunium vitia com­primit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia; qui vero bonis justitiae et miseri­cordiae operibus vacant, tamquam fideles dispehsatores bonorum ac negotiatores talen­torum Domini gratiam pro gratia accipiunt. Matth. 25. 29. — e) Devota SS. Sacrificii Missae frequentatio, et Altaris Sacramenti adoratio; Christus enim Seipsum offert quo­tidie, ut mundaret et sanctificaret populum suum, manetque in Euch. Sacramento, ut qui sitit justitiam, veniat ad ipsum, et bibat aquam gratis. Joan 7. 37. — f) Praedicatio verbi divini, quo peccatores convertuntur, infirmi roborantur, justi ad virtutum et Dei amorem accenduntur. Actor. 10. 44. — g) Cultus Sanetorum, imprimis vero sanctissimae Deige­nitricis Mariae; qui enim eam invenit, invenit vitám, et hauriet salutem a Domino. U. E Thcologia Morali. Confraternitatis S. Ladislai a) proponantur practica momenta pro excitando fide­lium zelo, tum b) adferantur inodi, quibus haec Confraternitas amplius propagari possit. Per Confraternitatem S. Ladislai intelligitur religiosa consociatio, quae pro te­gendis Ecclesiae domesticis necessitatibus, item pro summo Pontifice, necnon pro iu­vandis in oriente labii hungarici Catholicis preces et pias symbolas oífert et colligit. Exorta est anno 1861 sub auspiciis Exc. D. eotum Araasiensis abhinc Colocensis Archi­Episcopi. Confirmata ac indulgentiis ditata a Pio IX. Pontifice. Festa principalia habét S. Ladislaum Regem Hung. et S. Elisabetham filiam Andraell. Regis Hungáriáé. J) 1. Practica momenta, quibus haec Confraternitas merito commendatur, inter alia huc fere redeunt ; a) per hanc Confraternitatem in ipsis membris eiusdem Confrater­nitatis magis et magis excitatur sensus Religionis, et gratitudo pro magnó bene­ficio fidei. Maximus sane est thesaurus vera fides, cuius insignis beneficii ineíFabile pre­tium saepius et multiplicius ante oculos hominum ponere et exponere opus est. Quo enim plus et saepius de hac veritate homines cogitant, eo magis redduntur erga Deuin grati, eo magis recognoscunt illorum quoque merita, qui pro finibus religiosis pro ex­truendis ecclesiis, pro fundandis piis institutis suos proventus consecrarunt, eo magis evigilat in iisdem hominibus illius sanctae obligationis conscientia, vi cuius pro fini­bus religiosis ipsi quoque succurrere debent. Et quo magis fideles ad succollandos fines religionis pertrahuntur, eo maiori studio in ipsam religionem feruntur. Quo obtento facilius iam subvenietur tot indigentiis fidelium, qui in medio nostrae patriae tum in penuria scholarum defectuque ampliorum ecclesiarum, tum in relativa paucitate pastorum squallent. Sed et facilius pelletur religiosus indifferentisraus, qui eorum solummodo corda ') Promulgata haec Consociatio pro dioecesi Colocensi fűit in Circularibus anni 1861 die 5. Octobris exaratis, in iisque et pro merito commendatur, et modus quo eam .oportet propagare de­scribitur. — 2) Indulgentiae a sede apostolica concessae 11. Mártii 1864, promulgantur in Circularibus anni 1864 die 10. Maii. pag. 61.

Next

/
Oldalképek
Tartalom