Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 31 — 5. Ipse de sua divinitate disertis quoque verbis testimonium dedit. Joann. X, 37. et 38. sequentia protulit verba : „Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere, si autem facio, et si non vultis mihi credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quia Páter in me est et ego in Patre." Item Joann. V, 17. et sequentibus ait Salvator noster : „Páter meus usque modo operatur et ego operor. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quaecunque enim ille fecerit, haec etFilius similiter facit.Sicut enimPater suscitat mortuos, et vivificat; sic etFilius quos vult vi vificat. Neque enim Páter judicat quemquam, sedomnejudiciumdeditFilio, utomneslionor ifi cent Filium , sicu t h onor ific a n t P a t r e m. Qui non h o n o r ifica t Filium, non honorificat Patrem, qui misit Filium." Et rursum Joann. X. ait Salvator de se: „Ego vitám aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, etnon rapieteas quisquam de manu mea, et nemo potest rapere de manu Patris mei; ego enim et Páter unum sumus." Nominat se aeternum, habentem vitám in semetipso. Joann. VIII, 25. 58 : „Princípium, qui et loquor vobis." — „Antequam Abraham fieret ego sum." Joann. V : „Si cut Páter habét vitamin semetipso, sic deditetFiliohaberevitam in semetipso." — Quae testimonia propria sua morte obsignavit. 6. Quod gentium testimonium attinet, hoc sufficienter patet e conversione tantorum populorum, qui repudiatis suis inveteratis superstitionibus et inveteratis consvetudinibus, Christo dederunt nomen. Sed et illi, qui in tenebris idolclatriae manserant, de fide cliristianorum circa divinitatem Christi luculentissima testimonia dabant. Sic Plinius junior in epistola ad Trajanum memorat : „Christianos stato die ante lucem convenire, Christoque tamquam Deo carmen dicere." Tertuliano testante, Tiberius relatione Pilati de Christo adeo motus fűit, ut Christum inter Deos numerari voluerit, idem refert Lampridius, Hadrianum facere voluisse. — Lucianus philosophus cliristianis objicit, quod Deos graecorum contemnant, suum vero crucifixum sophistam, ut Deum adorent. — Similiter Celsus objicit iisdem cliristianis, quod derideant gentiles Jovem. Cretae sepulchrum habentem, adorantes, cum tamen ipsi Christum, qui sepultus est, ut Deum adorent. — Denique 7. Quod Ecclesiae testimonium attinet: fidem de divinitate Jesu S. Patres in suis diversis scriptis luculenter testatam reddunt. Clemens Romanus in epistola ad Corintliios seribit :„Itaoportetvossentire de Christo tamquam Deo,Judice vivorum et mortuorum." S. Ignatius Martyr in epistola ad Smyrnenses ait : „Grlorifica Jesum Christum Deum, qui tanta vos sapientia donavit." — Polycarpus Jesum Christum verum Dei Filium nominat, cui par est cum Patre et Spiritu Sancto glória in saecula saeculorum.— S. Justinus Martyr in sua apologia ad Antoninum pium ait : „Jesum Christum veri Dei Filium esse edocti sumus." — Porro dum apologetae cliristiani contra plii-