Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

— 32 — losophos claris verbis asserunt, nos Patrem, Filium et Spiritum S. adorantes non esse atheos (sic Athenagoras); aut dum haereticorum, quasi tres coleremus Deos, convellunt calumniam, clare edicunt nos Patrem, Filium et Spiritum S. velut unum Deum in tribus adorare personis (sic Tertulianus), fidem Ecclesiae de divinitate Cliristi luculenter tradunt. Hanc fidem ab Apostolis traditam Martyres suo signarunt sanguine, et Patres Ecclesiae contra omnis aetatis haereticos (uti Sabellianos, Paulum Samosatenum, Arianos et quocunque nomine compellandos Jesu Christi inimicos) dispersi per orbem, aut Congregati in Conciliis, inti­mo corde defenderant, sicque universa credit Ecclesia : „In Jesum Christum Dominum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, cujus regni non erit finis." Igitur Jesu Christo Deo vero etgenerisliumani Redemtorilaus, lio­nor et benedictio in infinita saecula. Amen. • • „ • -v- • of> 10.' >11 II. E Studio Biblico. V. Foederis. E Psalmo 118-0 (Beati immaculati) exponantur primi 50 versus juxta litteralem sensum. Generatim adnotari debet, in hoc Psalmo contineri celebrationem legis divinae, fir­mum propositum legem Dei observandi, exhortationem ad legein Dei observandam et animae pia suspiria, quibus Deum ad majorem legis divinae cognitionem dandam arden­tius orat. Sensus litteralis ad sequentia redit : 1) Beati sunt homines intemeratae vitae, qui legem Dei in omni sua agendi rati­one servant. 2) Beati sunt illi, qui praecepta Dei profundius scrutantur, et qui Deo in ipso quoque cordis recessu adhaerent. 3) Tales non faciunt iniquitatem qui legem Dei exquirunt. 4) Et sane ita opus est: Dominus enim vult, ut Ejus mandata exacte observen­tur. 5) Utinam possem omnibus meis actionibus legem Dei implere. 6) Tunc nunquam sufíundar rubore, si observavero omnia mandata Domini. 7) Ét sane multas ago gratias Do­mino ex intimo meo corde, quod dederit mihi gratiam legem suam nosse. 8) Et idcirco firmiter statuo, quod sim legem Dei servaturus, et rogo eum ne unquam me ope sua desti­tuat. 9) Quomodo vero poterit recte vivere homo ? Sane sic solum, si legem Domini custo­diat. 10) Idcirco toto corde volo sibi piacere, Domine ne permittas ut a lege tua declinem. ll)Conservo in corde meo mandata tua, ne contra Te peccem. 12)Laudandus esTu Dne: fac ut sciam mandata tua. 13) Ore meo praedicare volo quaecunque mandasti nobis. 14) Praeceptorum tuorum observantia május mihi est gaudium, quam multae divitiae. 15) Quapropter exerceo me in implendis mandatis Tuis et attendo ad leges Tuas. 16) Medi­tor super statutis tuis, et conabor nunquam oblivisci sermones tuos. 17) Benedic mihi servoTuo, recrees me, ut servem mandata tua. 18)Illumina oculos mentis meae, ut videam et admirer sapientiam quae se exhibet in lege Tua. 19) Ego solum peregrinator in hac terra non capio omnia sed Tu mandatorum Tuorum mihi cognitionem dones. 20) Anima

Next

/
Oldalképek
Tartalom