Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

— 16 — SYLLABUS COMPLECTENS PRAECIPUOS NOSTRAE AETATIS ERRORES QUI NOTANTUR IN ALLO­CUTIONIBUS CONSISTORIALIBUS IN ENCYCLICIS ALIISQUE APOSTOLICIS LITTERIS SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPAE IX. §• I­Pantheismus, Naluralismus et Rationalismus absolutus. I. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum ex­sistit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura et iccirco immutationibus obnoxius, Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo et proinde spiritus cum matéria, necessitas cum libertate, verurn cum falso, bonum cum malo, et justum cum injusto. Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. II. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundura. Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. III. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit. Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. IV. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma, qua homo cognitionem omnium cujuscumque generis veritatum asse­qui possit ac debeat. Epist. Encycl. Qui pluribus 9 Novembris 1846. — Epist. encycl. Singulari quidem 17 Martit 1856. — Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. V. Divina revelatio est imperfecta et iccirco subjecta continuo et indefinito pro­gressui, qui humanae rationis progressioni respondeat. Epist. encycl. Qui pluribus 9 Novembris 1846. — Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. VI. Christi fides humanae refragatur rationi; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni. Epist. encycl. Qui pluribus 9 Novembris 1846. — Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. VII. Prophetiae et miracula in sacris Litteris exposita et narrata sunt poetarum Commenta, et christianae fidei mysteria philosophicarUm investigationum summa; et utri­usque Testamenti libris mythica continentur inventa; ipseque Jesus Christus est my­thica fictio. Epist. encycl. Qui pluribus 9 Novembris 1846. — Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862.

Next

/
Oldalképek
Tartalom