Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

— 10 — in christianum populum ex tot erroribus redundant, pro Apostoliéi Nostri Ministerii officio illustria Praedecessorum Nostrorum vestigia sectantes Nostram extulimus vocem, ac pluribus in vulgus editis encyclicis Epistolis et Allocutionibus in Consistorio habitis, aliisque Apostolicis Litteris praecipuos tristissiraae nostrae aetatis errores damnavimus, exiuiianique vestram episcopalem vigilantiam excitavimus, et universos catholicae Ecclesiae Nobis carissimos íilios etiam atque etiam monuimus et exhortati sumus, ut tam dirae contagia pestis omnino horrerent et devitarent. Ac praesertim Nostra prima Encyclica Epistola die 9. Novembris anno 1846 Vobis scripta, binisque Allocutionibus, quarum altéra die 9. Decembris anno 1854, altéra vero 9. Junii anno 1862 in Consisto­rio a Nobis habita fűit, monstrosa opinionuin portenta damnavimus, quae hac potissi­muin aetate cum maximo animarum damno, et civilis ipsius societatis detrimento domi­nantur, quaeque non solum catholicae Ecclesiae, eiusque salutari doctrinae ac veneran­dis juribus, verum etiam sempiternae naturali legi a Deo in omnium cordibus inscul­ptae, rectaeque rationi maximé adversantur, et ex quibus alii prope omnes originem habent errores. Etsi autem haud omiserimus potissimos hujusmodi errores saepe proscribere et reprobare, tamen catholicae Ecclesiae causa, animarumque salus Nobis divinitus com­missa, atque ipsius humanae societatis bonum omnino postulant, ut iterum pastoralem vestram sollicitudinem excitemus ad alias pravas profligandas opiniones, quae ex eis­dem erroribus veluti ex fontibus erumpunt. Quae falsae ac perversae opiniones eo ma­gis detestandae sunt, quod eo potissimum spectant, ut impediatur et amoveatur saluta­ris illa vis, quam catholica Ecclesia ex divini sui Auctoris institutione, et mandato libere exercere debet usque ad consummationem saeculi non minus erga singulos homi­nes, quam erga nationes, populos summosque eorum Principes, utque de medio tollatur mutua illa inter Sacerdotiuni et Impérium consiliorum societas et concordia, quae rei cum sacrae tum civili fausta semper exstitit ac salutaris Etenim probe noscitis, Ve­nerabiles Fratres, hoc tempore non paucos reperiri, qui civili consortio impium absur­dumque naturalismi, uti vocant, princípium applicantes audent docere, „optimam socie­tatis publicae rationem, civilemque progressum omnino requirere, ut humana societas constituatur et gubernetur, nullo habito ad religionem respectu, ac si ea non existeret, vei saltem nullo facto veram inter falsasque religiones discrimine." Atque contra sacra­rum Litterarum, Ecclesiae, sanctorumque Patrum doctrinam asserere non dubitant, „optimam esse conditionem societatis, in qua Imperio non agnoscitur officium coercendi sancitis poenis violatores catholicae religionis, nisi quatenus pax publica postulet." Ex qua omnino falsa socialis regiminis idea haud timent erroneam illám fovere opinionem catholicae Ecclesiae, animarumque saluti maximé exitialem a rec. mem. Gregorio XVI. Praedecessore Nostro deliramentum appellatam 2), nimirum „libertatem conscientiae, et ') Gregor. XVI. Epist. Encycl. Mirari 15. Aug. 1832. — 2) Eadem Encycl. Mirari.

Next

/
Oldalképek
Tartalom