Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865
Index
— 11 — cultuuin esse proprium cujuscumque hominis jus, quod lege proclamari et asseri debet in omni recte constituta societate, et jus civibus inesse ad omnimodam libertatem nulla vei ecclesiastica vei civili auctoritate coarctandam, quo suos conceptus quoscumque sive voce, sive typis, sive alia ratione palam publiceque manifestare ac declarare valeant." Dum vero id teraere affirmant, haud cogitant et considerant, quod libertatem perditionis *) praedicant, et quod „si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, nunquam deesse poterunt, qui veritati audeant resultare, et de humanae sapientiae loquacitate confidere, cum hanc nocentissimam vanitatem quantum debeat fides et sapientia christiana vitare, ex ipsa Domini Nostri Jesu Christi institutione cognoscat. 2)" Et quoniam ubi a civili societate fűit amota religio, ac repudiata divinae revelationis doctrina et auctoritas, vei ipsa germana justitiae humanique juris notio tenebris obscuratur et amittitur, atque in verae justitiae legitimique juris locum materialis substituitur vis, inde liquet, cur nonnulli certissimis sanae rationis principiis penitus neglectis posthabitisque audeant conclamare, „voluntatem populi, publica, quam dicunt ; opinione, vei alia ratione manifestatam constituere supremam legem ab omni divino humanoque jure solutam, et in ordine politico facta consumraata, eo ipso quod consummata sunt vim juris habere." Verum ecquis non videt, planeque sentit, hominum societatem religionis ac verae justitiae vinculis solutam nullum aliud profecto propositum habere posse, nisi scopum comparandi, cumulandique opes, nullamque aliam in suis actionibus legem sequi, nisi indomitam animi cupiditatem inserviendi propriis voluptatibus et commodis ? Eapropter hujusmodi homines acerbo sane odio insectantur Religiosas Familias quamvis de re christiana, civili, ac litteraria summopere meritas, et blaterant, easdem nullám habere legitimam existendi rationem, atque ita haereticorum commentis plaudunt. Nam, ut sapientissime rec. mem. Pius VI. Decessor Noster docebat „regularium abolitio laedit statum publicae professionis consiliorum evangelicorum, laedit vivendi rationem in Ecclesia commendatam tamquam Apostolicae doctrinae consentaneam laedit ipsos insignes fundatores, quos super altaribus veneramur, qui nonnisi a Deo inspirati eas constituerunt societates" 3). Atque etiam impie pronunciant, auferendam esse civibus et Ecclesiae facultatem, „qua eleemosynas christianae charitatis causa palam erogare valeant", ac de medio tollendam legem, „qua certis aliquibus diebus opera servilia propter Dei cultum prohibentur" fallacissime praetexentes, commemoratam facultatem et legem optimae publicae oeconomiae principiis obsistere. Neque contenti amovere religionem a publica societate volunt religionem ipsam a privatis etiam arcere familiis. Etenim funestissimum Communismi et Socialismi docentes ac proűtentes errorem asserunt „societatem domesticam seu familiam totam suae existentiae rationem a jure dumtaxat civili mutuari; proindeque ex lege tantum civili dimanare ac pendere jura omnia «) S. Aug. Epist. 105. al. 166. — S. Leo Epist. 164. al. 133. §. 2. edit. Ball. — 3) Epist. ad Card. De la Rochefoucault 10. Mártii 1791. *