Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

CIRGULARES LITIERAE AD VENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1864. Nr. I. Q^ Ejabentis veteris ingruentisque novi anni vicissitudo speciatim nos, in colendo agro Dominico conservos, ad rationes nobiscum serio ineundas provocat, num in fovenda Do­mini semente assidui, in pondere diei et aestus portando alacres, verbo, in exequendis raultiplicibus ministerii nostri partibus strenui fuerimus. In hujusmodi scrutinio autem sic nos versari oportet, ut quanturavis recta tuti conscientia esse videamur, nolimus ta­men facile ea nobis blandiri fiducia, quod omne ponderosissimi nostri muneris tulerimus punctum, nec quidquam ultra esse, quod perficiendura restet : „Exi in agrum Domini — inquit S. Bernardus, — et considera, quantis hodieque de veteri raaledicto silvescat spi­nis et tribulis. Exi — et vide regiones, si non sunt inagis siccae ad ignem, quam albae ad messem. Quam multae, quas putaveras fruges, diligenter inspectae, vepres potius ap­parebunt. Nonne si exis et cernis ista, pudebit otiosam jacere securim, pudebit sine causa l'alcem apostolicam accepisse." (De convers. ad Cler.) Laboremus igitur irremisssa cum sollicitudine in Evangelio et coelestia operandae vei augendae divinaegratiae média ad­hibentes , nostram íideliumque nostrorum salutem porro cum timore ac tremore procuremus. Ceterumsingularisolatiomihi est, occasione hac benignissimas a Sua Sanctitate Summo Pontiíice nostro ddo 26. Novembris a.p. acceptas litteras Apostolicas, quibus Beatis­simus Páter ad substrata Sibi ddo 29. Septembris a.p. Acta et Decreta Concilii nostri provin­ciális Colocensis praeliminarie respondet, hisce in paribus subnexas et ad Clerum Popu­lumque Archi-Dioecesis hujus perinde attinentes communicare. Est autem illarum tenor sequens : PIUS PP. IX. Venerabilis Fráter Salutem et Apostolicam Benedictionem. Libentissimo quidem animo Tuas nuper accepimus litteras III. Calendas proximi mensis Octobris datas, quibus Ve­nerabilis Fráter, Nobis misisti Acta Provinciális Concilii a Te et a Venerabilibus Fratribus istius ecclesiasticae Provinciáé Episcopis Tuis Suffraganeis recens celebrati, ut Acta ipsa supremo Nostro et huius Apostolicae Sedis judicio ex more institutoque majorum sub­jicerentur. Nos eadem Acta Nostrae Congregationi Tridentini Decretis tuendis interpre­tandisque praepositae, cuius auxiliaria opera, quemadmodum optime noscis, ad huius­modi cognoscenda negotia uti solemus, examinanda statim commisimus, ut ipsa Congre­Nr. 1. Veteris novi­q-oe anni vi­cissitudine rationes ut quisque se­cum ineat commenda­tur, i'naque Suae Sancti­tatis litterae communican­tur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom