Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

gatio omnia aceuratissime perpendat, et ad Nos deferat, ac deinde congruum Tibi det responsum. Interim veroTibi ac Tuis SuíFraganeis summopere gratulamur deeximia erga Nos, et hanc Petri Cathedram omnium Ecclesiarum matrem et magistram üde, amore et observantia, quae in Te ac in Tuis SuíFraganeis enitet. Singulari autem voluptate ex Tuis litteris agnovimus,qua cura, studio, laboré in hoc celebrando Concilio omnis a Te et ab eisdem Tuis Suffraganeis opera fuerit adhibita, ut concordissimis animis ea ederentur Decreta, quae in hisce praesertim tantis rerum asperitatibus, tantaque tempornai iniqui­tate possint in istis regionibus sanctissimae fidei nostrae depositum integrum inviolatum­que custodire, et catholicae Ecclesiae causam, jura, docti'inam tueri, et Cleri disciplinam sartam tectamque servare, et populorum religionem, pietatem, inorumque honestatem, probitatem quotidie magis excitare, ac mutuam eorum caritatem fovere et inflammare. Itaque hanc egregiam Tuam et Tuorum Coepiscoporum pastoralem sollicitudinein debitis meritisque laudibus prosequimur. Certi autem sumus, Te ac Tuos SuíFraganeos divino auxilio fretos nihil unquam intentatum esse relicturos, ut divina nostra religio, eiusque salutaris doctrina in istis Dioecesibus magis in dies vigeat, floreat ac dominetur, ut fi­deles isti populi quotidie magis enutriti verbis fidei, et per gratiarum charismata confir-­mati alacriori ,usque pede incedant per semitas Domini, ut adversariorum detegantur in­sidiae, profligentur errores, atque ut miseri errantes ad salutis tramitem revocentur. Optamus autem vehementer, ut a Te, Venerabilis Fráter, atque ab Episcopis Tuis Suffra­ganeis una cum universo isto Clero, Populoque fideli ferventissimae diviti in misericordia Deo sine intermissione offerantur preces, ut exurgat et judicet causam suam etEcclesiam suam sanctam a tot tantisque eripiat calamitatibus, eamque novis ac splendidioribus ubique terrarum triumphis exornet et augeat, atque omnes Ecclesiae et huius Apostoli­cae Sedis hostes humiliet, eosque de perditionis via ad justitiae, veritatis, salutisque se­mitas reducat. Pro certo autem liabe, Nos in humilitate cordis Nostri ab ipso clementissimo Domino enixe exposcere, ut uberrima coelestis suae gratiae dona super Te et Episcopos Tuos Suífraganeos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves Tuae, et illo­rum curae traditas copiose descendant. Atque horum auspicem et certissimum praecipuae Nostrae benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem effuso cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis Fráter, aliisque Yenerabilibus Fratribus Sacrorum istius ecclesiasticae Pro­vinciáé Antistitibus Tuis SuíFraganeis, cunctisque Glericis Laicisque Fidelibus Tuae et illorum vigilantiae commissis peramanter impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die 26. Novembris anno 1863. Pontificatus Nostri anno Decimooctavo. Pius m.p. PP. IX. Venerabili Fratri Josepho Archi-Episcopo Colocensi et Bacsiensi. Coloczam. Coloczae die 1. Januarii 1864. Josephus m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom