Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 32 tuant. Unde haud mirum, quod et concilia provincialia *) hanc piam meditandi praxim efficacius optent, et omnes piae Congregationes, nec non Ordines per Ecciesiam approbati inter statuta sua susceperint, et pia multorum laicorum, vei maximé autem Sacerdotum consvetudo adoptaverit. Sancti Patres vero non modo scriptis Meditationem commendabant aliis, sed eandem ipsi quoque sigula die frequentabant, probe persvasi: regnumDei intra nos esse, 2) et absquae meditationis exercitio nullum, secluso Dei miraculo, ad christianae religionis normám attingere. 3) Idcirco monet et S. Bernardus Eugenium III. Papam: Non totum te, nec semper, dare actioni velim, sed considerationi aliquid tui, et cordis et temporis sequestrare. Hoc autem dico necessitatem intuens, non aequitatem! 4) — In sacerdotali siquidem corde ignis divini amoris semper ardere debet. ,Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet Sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies.' 5) Et denique: ,Fallitur, quisquis opus hoc periculosum (sacerdotii) absque orationis praesidio, consummare putat; in via deficit, si ab interna oratione inaneat ieiunus.' 6) V. E Jure Canonico. líomani Pontificis in terras, quas optimo iure tenuit, íemporale domínium, quibus argumentis nixum est: spectuta historicae huius possessionis evolutione; spectatis principiis iuris; spectata libertate Ecelesiae, et considerato avito ac universali consensu omniurn gentium. - , c a) Singulari divina providentia íactum est, ut terra, quam Principis Apostolorum sangvis humectaverat, post persecutionum cruentarum tempestatem, mox in potestatem venerit eorum, quos orbis catholicus ut Principis Apostolorum Successores, et Jesu Christi vicarios veneratus est. Constantinus Magnus, ut sedis Apostolicae venerationem uberius firmaret mox post conversionem suam fundata nova urbe imperiali, sedem imperii civilis Constantinopolim transtulit, et Romanam urbem supremae Pontificum auctoritati filiali pietate reliquit. Piam Constantini Magni donationem, partim praecesserunt, 7) partim secuti sunt fideles, quorum pietas Pontificibus opes et latifundia largiter obtulit, praecipue postquam saeculo quarto lege civili permissum est, ut Ecclesia immobilia quoque bona publico iure possidere possit. 8) Imo Pontifices iam sub ethnicis imperatoribus mille quingentos pauperes poterant alere. 9) Accessit abinde Christianorum Prin') Concil. Prov. Srigon. de anno 1858. Titulo 6 de Perfectione Cleri, cap. 2. — Conc. Prov. Viennense in Austria de anno 1858, Titulo V. Cap. 4. de meditatione. - Synod. prov. Pragensis de anno 1860. Titul. I. Cap. V. de san•ctifactione Clericorum. *) Luc. 17, 21. 3) Gerson de Medit. consider. 7. 4) Cap 1. de Consider. ad Eug. Pap. 5) Levit. 6, 12. e) S. Laur. Justin. de instit. Praelat. c. 11. 7) Jus Eccl. Krajcsik. 1854. Viennae. Tom. 1. p. 109. 8J Eusebius H. E. L. 6. C. 43. 9) Jus Eccl. Porubszky Agri&e 1858. Tom 1. p. 423.