Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 33 cipum accrescens in sedem romanam pia veneratio, virtute cuius cum scirent Pontificem primam Dei in terris vicariam potestam esse, non poterant se continere, quin Eidem etiam talia iura ipsi quoque sponte tribuerent, quibus ipsi velut secundi ordinis in terris potestas Dei vicaria, semet distinctos esse cognoverant. Hinc accesserunt iura' politica, quibus imperatores sacris Christianis imbuti Pontifices ultro ornaverant. Subsecuto dein imperii occidentalis casu, graeci imperantes, ad quos ditionum italicarum cura pertinuit tam parum de his terris sollicitabantur, ut eas saepius hostium direptioni relinquerent, et iura maiestatica successive de facto amitterent. Hoc modo factum est, quod iura maiestatica ad Pontifices, similia iura nec quaerentes nec postulantes devolverentur, utpote qui in defectu alterius potestatis, quae vicinarum Italicarum terrarum curam gereret salutis publicae causa pacem cum Longobardis saepius inierant, magistratus constituerant, legatos miserant et acceptaverant, principesque exteros ad Italiae defensionem in auxilium vocaverant. Pipinus ad defendendam Italiam evocatus, cum propulsasset hostem atque per Constantinum Copronymum Graecorum Imperantem provocaretur, ut terras italicas per se revindicatas Graecorum imperio redderet, Pipinus easdem terras Pontifici restituit eidemque ut iam antea possessas reddidit et donavit, utpote a se bello occupatas cum intentione easdem Pontifici restituendi, in quas terras Pontifiex alioquin iam a longo tempore iura maiestatica exercuit. Sibi vero Pipinus Patricii Romani i. e. Defensoris Ecclesiae Romanae titulum et officium servavit. Ut vero haec Pontificis iura contra omnes possibiles iniurias eo magis praestarentur tuto, Pipinus documentum publicum edidit., quo antiquam Romani Pontificis maiestatem ad certitudinem iuridicam evexerat. Has pontificias ditiones auxerunt complures e regnantibus princibus, quibus similes donationes facere sine omni controversia competiit, uti Carolus Magnus, Ludovicus Pius, Ottó I., Henricus II., Mathildis Comitissa Tusciae, Arnulphus, Rudolphus Habsburgicus, Carolus IV. Avenionensis Comitatus a Clemente VI. proprio aere emptus est. Quae omnes ditiones, dempto Comitatu Avenionensi, in Congressu Viennensi 1815 habito rursus confirmatae sunt. Quo in congressu praecipui Europae imperantes praesentes erant. Sedes apostolica medio Cardinalis Consalvi solemnem protestationem edidit, in qua inter cetera quoad Comitatum Avenionensem quoque preces interposuit. Ut adeo hac historica iuríum evolutione spectata nullus sit princeps, qui suas ditiones maiori iure possideat. b) Spectatis vero iuris principiis, nil magis certum est, quam quod possessiones quaecunque legitimistitulis acquisitae plenopossideantur iure. Ad tales titulos spectat legitima acquisitio, emptio, spontanea oblatio, donatio. Iam si in possessionibus secularibus similes occurrant tituli, nemo dubitat dicere eas omnino legitime acquisitas esse. Quo igitur iure poterit controverti pontificiarum ditionum legitima possessio, cum nil constet evidentius, quam quod hae possessiones omnes et singulae, quemadmodum evidentia historica documenta testantur legitimis omnino titulis aequisitae, et allatis iuris principiis nitantur. Aut enim donatae, aut spontanee oblatae, aut emptae, adeoque le3 *