Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 24 — quo víso totus exercitus pavore concussus reditum meditabitur. Svasit proin Absaloni, ut aliquantum expectet pro maiori conflando exercitu. Cumque Absalon et omnes eius consiliarii hocce consilium praeferrent, Chusai in occulto per íilios Sadoc et Abiathar sacerdotuni Davidem edocuit, ut nocte insequa per Jordanem transcenderet. Paulo post Absalon cum suo exercitu aeque trans Jordanem comparuit, sibique Amasam ducem constituit. Dum haec agerentur Sobi, Machir et Bersellai ad Davidem diversam an­nonam deferunt. Inito certamine, exercitus Absalonis victus, ipse vero de quaercu pen­dulus per Joabum transfoditur, super quo acceptis nuntiis, Dávid amare flevit. Dávid nimio moerore confectus a Joabo indigne reprehensus est, cur tanto fletui indulgeat, quapropter rex consedit in porta , ne populus ultra in confusione maneat. Interea Juda ad regem Davidem deputationem misit, quae illum Hierosolymas reduceret, cumque rex iam ad Jordanem consisteret, plurimi eidem obviam processerant usque ad Galgala nunc etiam Semei comparuit, qui regem profugum indigne tractaverat, propter quod ad pedes eius procidens sibi veniam petiit. Abisai etiam hac vice eum confodere voluit, sed regis clementia prohibuit. Rex etiam Miphibosethum in priorem gratiam recepit, iussitque ut Siba pos^essiones cum eo divideret. Dávid itaque redux Hierosolymam, novam, quam Seba contra eum suscitabat consurrectionem compescuit, imo quatuor bella cum Pliilistaeis feliciter concludens canticum gratiarum Deo composuit. 1) — Tot victoriis clarus Dávid vanae complacentiae indulgens populum numerari curaverat, qua­propter plaga pestis subsecuta 70,000 incolarum amisit. In gratitudinem vero ablatae pestis, arcam civis Areuna co'émit, ibique sacrificium obtulit. His concluditur altér liberRegum, quem textus hebraeus secundum Samuelis vocat. Liber tertius Regum narrat unctionem Salamonis, et exitum Davidis, qui filio suo in regem constituto, eidem pro bene ac prospere gubernandarepublica hanc praecipuam legem assignabat, ut custo­dias Domini diligenter servet, cuius quidem paterni consilii optima explicatio fuerat pa­tris in Domino semper sperantis, et multis discriminibus erepti ac victoriis coronati vita. Lx his omnibus elucet, quanta fuerit regis Dávid in Deum pietas, fortis in adversis in Deum fiducia, magna erga suos hostes clementia, et diversae erant calamitates, quas divina providentia in eum disposuit. Singulariter distinxit eum divina clementia cum plurium psalmorum auctorem esse voluit, vei maximé autem, quod ex eius prosapia generis humani Salvatorem carnem assumere constituit. Mansvetudo, clementia, fidu­cia, fortitudo Davidis in catecheticis institutionibus commendari potest. ») Lib. II. Cap. 22.

Next

/
Oldalképek
Tartalom