Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 25 ­III. E Studio Biblico Novi Foederis. Proponatur ex Actis Aposlolorum B. Pauli Apostoli vita, enarrando ab eius conversione : a) Quaenam fuerint eius praecipua itinera ? b) Quasnam Ecclesias fundaverit ? c) Quaenam pericula subiverit? d) Et quasnam durantibus itineribus epistolas conscripserit ? Paulus antea Saulus, oriundus fűit Tharso Ciliciae oppido, educatus Hieroso­lymis ad pedes Gamalielis docti Pharisaei, atque in iuventute sua de eo persvasus, quod legem Mosaicam velut divinam omni possibili modo defendere debeat, contra christia­nam ecclesiam ferventius consurrexerat, imo adfuit etiam in lapidatione S. Stephani Proto-Martyris eiusdem neci consentiens. Neque hic substitit, sed ut ecclesiam Christi uberius possit persequi, acceptis a principibus Sacerdotum epistolis profectus est Da­mascum, ut Christianos vinctos Jerusalem perduceret. Ast Deus, qui dives est in mise­ricordia, et omnia secundum suam inscrutabilem sapientiam regit, aliter eius vitae cur­sum disposuit. Namque cum proficisceretur Damascum, apparuit Saulo Jesus, isque voce suprema prostratus Damascum deducitur et recepit ab Anania baptismum. Abinde concessit Paulus in Arabiam, ibique trium annorum spatio, semet ad munus praedicandi evangelii disposuit. Subin comparet Hierosolymis, inde vero delatus Antiochiam Syriae^ hinc cum Barnaba ad annutiandam gentibus veritatem Evangelii dimittitur, et hic pro­prie S. Pauli apostolica itinera incipiunt. Quod a) S. Pauli itinera apostolica attinet, primum iter exorsus fűit S. Paulus in insulam Cyprum, quo cum S. Barnaba contenderat, et cum pervenissent Salaminam praedicabant verbum Dei in Synagogis Judaeorum. Tum perambulabant universam insu­lam, et cum in urbe Papho annuntiarent Evangélium, Proconsul Sergius Paulus credi­dit verbo Dei. Elymas vero mágus, qui verbo Dei restitit, coecitate percussus est. Exinde navigarunt in Pergen, urbem Pamphiliae, tum venerunt in Pisidiam, ubi Antio­chiae Paulus in Synagoga praeclarum sermonem habuit.Iconium perveniens Paulus ab incolis contumeliis afficiendus erat, sed abinde profectus est Lystram, ubi a nativi­tate claudum sanando, prius divinos sibi a populo oblatos honores indignanter reiecit, dein vero lapidationem sponte sustinuit, „lapidahtesque Paulum traxerunt extra civi­tatem, existimantes eum mortuum esse/' 2) Hinc S. Paulus ad Derben profectus est, et reversus per Lystram , Iconium, Antiochiam Pisidiae, in Pamphyliam venit, unde de­scendens in Attaliam, navigavit Antiochiam Syriae. Hinc in causa legalium Hierosoly­mam cum S. Barnaba deputatus, accepto decreto Concilii Hierosolymitani Antiochiam re­diit — ubi paulisper commoratus alterum apostolicum iter ingressus est. Peragravit proinde S. Paulus cum Sila socio Syriam, Ciliciam, veneruntque ad Derben, et Lystram, ubi Timotheum in Socium accepit. Accepta vero superna revelatione Paulus ad Euro­Actor. 13, 16. Actorum 14, 18. 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom