Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 22 — Isboseth penes Abner in Hebron sepultum est. His actis, venit ab undecim tribubus ad Davidem deputatio, quae eum sibi regem expetiit, et in suum quoque regem unxerat. Ex Hebron proin , ubi Dávid tribui Juda septem annis, et sex mensibus praefuit, con­eessit Hierosolymas, ubi arcem Sión a Jebusaeis antea inhabitatam coepit, et haec arx abhinc civitas Dávid compellata est. Dupplex bellum cum Philistaeis in Baal-Pha­rasin, et in valle Raphaim Dávid feliciter confecit. Tot rebus bene confectis Dávid Domino gratitudinem reddere volens arcam Domini ex Kirjath-jearim magna cum so­lemnitate processionaliter ad arcem Sión deducere parabat, aderant triginta millia ele­ctorum comitum, qui se liuic processioni adiunxerant, et plurimi cantores ac musici, qui in cytharis, lyris, timpanis, sistris, et cymbalis ludebant. Ast Osa, qui ob calci­trantes boves arcam manu tenere volebat, subito morte percussus est. Igitur cum arca subsistunt, eam in domo Obededom locant, donec nova processione instituta, arcam Dei e domo Obededom in arcem Sión detulissent. Qua occasione Dávid cordis sui affe­ctibus indulgens laetus saltaverat. Divinae gloriae promerendae studio Dávid de aedi­ficando templo consilium coepit, ast executionem huius consilii filio Davidis promisit Dominus, quam promissionem Dávid cum humillima gratiarum actione acceptaverat. In tanta Davidis pietate, quid mirum si subsequa história de pluribus victoriis loquatnr. Percussit Dávid Philistaeum , percussit Moab, percussit Adarezer regem Soba, per­cussit de Siria viginti duo millia virorum, atque universa haec regna facta sunt regi Dávid tributaria ab Euphrate usque ad mare mediterraneum. Venerunt­que ex longinquo, uti ex Emath, a rege Thon gratulationes super victoriis Dá­vid, undique spolia et dona, aurum et argentum, quae omnia Dávid rex in futuri templi confectionem conservaverat, suberantque Davidi non modo Philistaei, Moabitae, rex Soba, sed et Syria, Ammonitae, Amalecitae, et in Idumaea quoque po­suit custodes seu praesidium. Tantam a Deo acceptan gratiam, Dávid pro suo modulo imitari studens, subditis suis regiam clementiam exhibuit, filium Jonathae Miphiboseth, licet nepos íuerit Sauli recepit in gratiam, eique omnes agros Sauli restitui iussit, imo hunc hominem claudum ad suam mensam regiam pro quotidiano victu applicuit. Deus vero, qui quod miseris bono corde praestatur, sibi factum tenet, semet liberalitate Da­vidis superari non sivit, eumque inter consurgentes calamitates nova gratia protexerat. Ammonitarum rege siquidem mortuo, eidem Hanon filius successerat, cui de morte pa­tris afflicto Dávid consolationem subministraturus ad eum legationem honorificam misit. Ast legati licet pacifice venerint, per Ammonitas contumeliis affecti fuere. Hanon ex hac iniuria, sibi a Davide imminens bellum praesagiens quinque reges Syriae in socie­tatem armorum vocaverat, ast hos omnes rex Dávid, divina adiutus ope, semel ac iterum prostravit. Hic interseritur regis Davidis lapsus et poenitentia. Compuncto Da­vidi misericordiam exhibiturus Dominus, victoriam eidem super Ammonitis concessit, verum tamen abhinc copiosae tribulationes Davidem presserant. Subsecutus est nefan­dus Ammonis incestus, liunc sequebatur fratricidium Absalonis, qui Thamaris germanus

Next

/
Oldalképek
Tartalom