Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
sine Deo, laboratur sine supernae gratiae praesidio, curae et sollicitudines suscipiuntur sine retributionis spe absque amore Dei; vita fit actionum externarum mechanicus cur8U8; perit e cordibus in Deum proiecta fides; animarum succiditur requies; et c) invalescit tnorum corruptio. Ubi Dei timor exulat, conscientiae stimulus suffocari debet. Ubi a Deo auxilium non speratur, homo in omnibus suis operibus vane sibi complacet. Ubi adiutorium Domini non petitur, mortalis fragilitas corruit. d) Neglecto cultu privato etiam cultus publicus fructu suo caret : sane sermones sacros parum intelligunt, qui de religione domi suae nec cogitant, nec loquuntnr, nec legunt; Missae Sacrificii virtutem parum penetrant, qui sua corda Deo quotidie sacrare renuunt; animam componere, mentem ad Deum levare nec inter sanctifieatos Ecclesiae parietes valet, qui idipsum in sacrario domus suae frequentare intermittit. Unde e) Sacramentorum quoque usus suam amittit virtutem, quia qui in domestica pietate sunt desides, hi ad sacramentalem confessionem e quadam necessitate vei convenientia adeunt, affectus autem compuncti cordis, sine quibus vane sacramenta frequentantur, alere extra usum habent. Etsi suscipiantur sacramenta, non tamen suam virtutem exerunt. Unde f) idmodi pietatis neglectu evenit, quod neque salutis subsidia, suum salutarem fructum obtineant, atque loco sanctificationis vitae familiaris succedant discordiae, inimicitiae, vivatur sine Deo, diesque currant absque benedictione; inde succedit in prosperis indigna exultatio, in adversis pusillanimitas et desperatio. — Unde non est mirum, quod piae familiae tanta cum assiduitate cultum privatum manuteneant, per hunc enim plurimas a Deo gratias obtinent, seipsos sanctificant, proles in sensu religionis nutriunt, Dei timore se muniunt, sanctorum praesidio sibi suffragia salutis obtinent; pia fiducia in Deum sibi in prosperis temperant, adversa vero patienter perferunt. 4. Ad hanc domesticam pietatem promovendam plurimum COüfert a) Parentum sollirita cooperalio : in domestico siquidem circulo paterfamilias intermediatoris inter Deum et suam familiam vices sustinet, eidemque incumbit, ut cunctos suos domesticos, Creatori suo offerat. Si patresfamilias suo exemplo praeiverint; si suos, domesticae disciplinae virtute, ac Dei amore ad exercitia pietatis attraxerint, florebit in singulis religionis sensus et iam experientia edocti domesticae pietatis exercitia libenti et parato animo suscipient. Proderit proinde b) in sacris sermonibus domesticae pietatis momentum et modum proponere, parentes de necessitate eius informare et de salutari fructu devotionis domesticae reflectere. Idipsum in catecheticis institutionibus pro prolibus et adolescentibus, ac vei maximé pro nupturientibus cum fructu proponetur. — Prosunt in hunc finem. c) libri, qui ad quotidiani cultus privati rationem pertinent. Optandum, ut libri precatorii per concernentes praelatos approbati, catechismus, história biblica, Evangeliorum liber cum approbatis quibusdam expositionibus, item biographiae Sanctorum in omni familiari circulo reperiantur.—d)Esimilibus libris facile videbitur, quomodo mane et vesperi comprecatio instituatur. Kosarium, hoc avitae in B. Virginem pietatis, indulgentiis munitum vehiculum, singula familiarum membra habeant. e) Adhibeantur in usum fidelium precum