Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

formuláé, quae indulgentiis per Sedem Sanctam provisae,veram pietatem solide nutriunt; e contra arcendae sunt quaepiam comprecandi formuláé, quae incertis auctoribus profectae solidae devotioni obstant. — Imagines Crucifixi, B.M. Virginis acSanctorum solide colantur et serventur. Cumprimis conducit ad pietatem domesticam fovendam, siSacramenta Poeni­tentiae etEucharistiae diligenter frequententur, in quibus fideles confortato religionis sensu, ea, quae quotidianam vitám sanctificant, iam expedite et cum fructu suscipient. Commu­nio prima omni cum gravitate suscepta, pro pietatis stabili amore, efíicacissimum vehi­culum constituit. Publicae quaedam processiones, quae tum ad praescripta Ecclesiae cer­tis anni diebus frequentantur, tum vero ad approbationem Ecclesiae per quosdam fideles sponte sua suscipiuntur, rectae pietatis nutriendae congrua subsidia esse dignoscuntur, ita econtra clanculariae devotiones, quae Sacerdotum superinspectionem fugiunt, utpote falsis saepe superinstructae principiis arcendae veniunt. Fovendae sunt f) Confraterni­tates, quae pietatem domesticam directe adiuvant et recepta pietatis exercitia velut salu­taria média, pro suo aeque salutari scopo adhibent. g) Prodest, cum pastor animarum in sui gregis visitatione suos fideles circa domesticum Dei cultum prudenter et íerventer excitat, imagines, quas in suis domibus fideles adhibent aspicit, et libros eorum inspicit. Promovet pastor animarum domesticum cultum, cum de hoc officio qualiter adimpleto in Sacro quoque tribunali opportune quaerit, et congrua consilia suggerit, cum proles in schola ad debitam pietatem informat; cum eos modum orandi, conscientiam examinandi, Sanctos colendi debite edocet. His omnibus validum pondus attribuit exemplum, quod e sanctuario domus sacerdotalis in cunctos fideles efficacissima virtute derivari sólet. Fa­mulos,famiilas, quos in domo sacerdotali circa pietatis domesticae usum et utilitatem ex­perientia docuit, facile est credere : suas subin familias ad eandem normám instituturos. Quae média si debite adhibeantur solide speratur familiarem vitám in Deo plene benedi­cendam fore, venturamque generationem in sua domestica devotione plurimos salutis suae adlaturam fructus. Juxta Missalis Romani et Decretorum S. R. C. sensum exponatur a) Quid circa Missas sic dictas votivas Sacerdos observandum habeat? Signanter b) Quae et quotuplices sunt Missae votivae ? c) Quibus diebus asservari possint ? d) Quid speciatim quoad ritus in iis observandum veniat ? 1. Missae votivae in avita fidelium pietate, et antiquissima Ecclesiae catholicae praxi fundatae, illud pro fine suo habent, ut Deo pro certis beneficiis publicis vei priva­tis speciales gratiae agantur; ut certo mysterio religionis vei cuidam Sanctorum, speciá­lis tribuatur honor; ut in quibusdain spiritualibus et naturalibus indigentiis uberiores obtineantur gratiae, et pro defunctorum requie exoretur omnipotens Deus. Quapropter necesse est, ut pastor animarum fidelium pietati, in quantum rubricae Missalis et prae­scripta S. R. C. admittunt, prompté subveniat; ut ea, quae Ecclesia circa Missas votivas statuit, probe advertat; ut tabellam votivorum Sacrorum, quae virtute cuiusdam piae fundationis servanda sunt, prae oculis habeat; ut ritum et colorem servandorum votivo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom