Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

Ex his etiam momentum domesticae pietatís sufficienter patet. Quid sanctius Deo, cui in domestica pietate congruus tribuitur honor ? Quid nobilius anima, de cuius salute in eiusmodi familiari devotione tractatur ? Quid sanctius religione, cuius natura domesti­cum cultum suapte exposcit? Quid maioris momenti, ac animarum sanctificatio, quae in pietate domestica promovetur? Unde nec mirum, quod omnes Ecclesiae Patres ac Synodi hanc devotionem imprimis optent. 2. Ad causas, propter quas quotidiana familiaris devotio negligitur, pertinet a) Ignorantia in rebus ad religionem spectantibus. Cum nempe parentes modum, quo fami­liaris vita sanctificari debeat, ignorant, facile ea, quae ad cultum Dei privatum pertinent, negligunt. Proles vero in simili ignorantia succrescentes, rem haud melius tractant. — b) Desvetudo, cuius ope salutares usus e circulo familiarum pedetentim exulant. Sane si negligatur oratio, vei benedictio mensae semel, si negligatur aliquoties, negligetur sen­sim etiam saepius, imo prorsus extra usum erit. Hac incuria fit, ut ex optimis secus fa­miliis, prisca patrum pietas sensim deficiat, et religionis vix aliqua positiva signa rema­neant. c) Vei maximé deploranda causa est decrementum [idei. Yera fides in vita externa se manifestare cupit : ubi talis manifestandi impulsus deest, fides vita sua caret. Qui reli­gionis mysteria, eorumque dignitatem ignorant, non putant rem esse dignam , ut homo, domi suae iuxta placita suae fidei vivát. — Defectus sensus religiosi; invalescens in gre­mio quarumdam familiarum indifferens circa veritates religionis cogitandi ratio; bonorum transeuntium immoderatus concupitus; neglectus propriae salutis — familiarum dome­sticam pietatem suapte impediunt. — d) Neglectus educationis prolium etiam familiarem pietatem evertit. Corrupti domesticorum móres, cultum Dei privatum impediunt. Mala exempla seniorum etiam prolibus offendiculum parant; et quemadmodum pietas dome­stica per aliorum bona exempla incrementa capit, ita si quipiam in paterno circulo huic suo officio desint, pietatis eiusmodi officia intermittere ad privilégium et praerogativas spectare censetur. Yicini suo bono exemplo in vicinos influunt; incolae eiusdem pla­teae se mutuo excitant; communitates aliarum communitatum exemplo moventur, ma­ximé vero exemplum domus sacerdotalis sanctum imitandi studium excitat. — e) Negle­ctus cultus publici ad neglectum domesticae quoque devotionis ducit. Qui enim Deum in communi non libenter colit, quomodo Eidem in cordis sui sacrario exhibebit pietatis of­ficia? Qui deciinat occasionem publicae institutionis, in qua de cultus privati quoque ne­cessitate ac modo congrua edoceatur, — quomodo haec consilia executurus est? Demum f) speciales causae neglectus domesticae pietatis sunt, quia intermittitur matutina ac ve­spertina comprecatio, quia negligitur examen conscientiae, lectio librorum piorum, mu­tua aedificatio, pia colloquia, sacramentalium usus, praxes ac devotiones per Ecclesiam indulgentiis probatae et sacramentorum pia frequentatio. t 3. Unde unde vero talis neglectus oriatur, tristissimae e tali neglectuSCquelaepro­manant: a) Ignorantia in rebus Religionis semper maior succrescit, ex neglectu subsidio­rum perit omnis religionis sensus, interciditque omnis religio. b) Vita quotidiana currit

Next

/
Oldalképek
Tartalom