Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
IV. E Theologia Pastorali. Ad fovendain pictatem fldclium, domestica fauiiliarum devotio plurimuin conferre dignoscitur; idcirco exponatur : a) necessitas et inonientum domesticae huiusinodi devotionis; b) adferaiitur causae, e quibus huius pietatis neglectus sequitur; 3) recenseantur tristes sequelae, quas defectus domesticae pietatis producít; denique d) indicentur média, quae ad stabiliendam lideliuiu domesticam pietatein conducunt. Per domesticam familiarum devotionem intelligitur ille religionis sensus, qui semet in exercitio pietatis, in comprecationibus, in piis colloquiis, in usu symbolorum religiosorum, in salutaribus lectionibus et observantia praeceptorum Ecclesiae — exhibet. — Quanta sit huiusmodi domesticae devotionis 1. Necessitas sat clare elucet, si spectetur a) Natura Religionis. Ubi adest sensus religionis in fidelium corde, ibi sensus iste non minus in privato , ac in publico semet manifestare debet. Nemo potest certam credendi, sperandi et diligendi normám tenere in mente, quin cupiat huic normae conformiter vivere in opere. Unde qui Deum colit in corde, Eius cultum ut in quotidiana vita testetur, rei natura postulat. — Idipsum requirit b) membrorum familiae sanctificatio. Ut proles pedetentim in cognitione Dei succrescant; ut puerilis aetas in pietate nutriatur; ut adolescentes religionis exercitiis iugiter adhaereant; ut virilis aetas roboretur in bono; ut senes baculum patientiae habeant, bonaeque conversationis exemplo alios perficiant — haec omnia cultus Dei domesticus adiuvat. Ex cultu Dei privato c) salutaria monita et pia consilia suppetunt. — Fitque domestica pietas optimiim vehiculum cultum Dei publicum cum pietate et fructu obeundi. Nisi enim in familiari circulo adsit praevia dispositio, religionis publica exercitia haud multum proficient. Ut proles in scholis quae circa religionem traduntur comprehendant, praevia matrum instructio adiuvat; ut quae in catechesibus suggeruntur, íirmam radicem acquirant, domestica religiosa vita irrigat. Ut doctrina in sacris sermonibus proposita ad usum quotidianum derivetur, domestica recapitulatio perficit. Ut poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta debite frequententur, domesticus praeparandi modus optime disponit. Ut in publico sacro loco pietas composita reluceat, pius in oratione privata orandi modus optime efficit. d) Nec praetereundum, quod etiam Ecclesiae catholicae festa in familiarum quoque circulo suum salutarem fructum exerere debeant, et ad vitám quotidianam sanctiíicandam destinata sint. Quantum in nativitate Domini gaudium, cum ejus memória in privatis familiarum circulis pia veneratione recolitur! In quadragesima, passionis dominicae pia recordatio familiarem vitám Deo sacrare et sanctificare debet. Sensa, quae christianus homo in resurrectionis solemnitate habét, et domi fovenda sunt. In festis B.M. Yirginis, cultum huius Magnae Dominae etiam priváté alere convenit. — Quapropter quid mirum, quod e) omnium pioruin christianorum communis sit praxis, mane, vesperi orare; sacras imagines servare; suis vicibus rosarium recitare; sanctos pie venerari — atque experientia docti videamus, cunctos, qui vera religione pollent, domesticam devotionem et ipsos exercere et per eos a suis exercendam requiri.