Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
torres, ecclesiis carentes. — Constat, ex Chor-Episcopis plnres fuisse ordine Episcopos, qui tamen nonnisi delegatam et multum limitatam habebant jurisdictionem, subjecti civ itat is Episcopo. — Episcopi in haeresim lapsi vei schismatici, jurisdictione tunc quoque manserunt privati, cum ejurata haeresi, vei poenitentia ducti ad unionem Ecclesiae revertebantur. Denique hodie quoque complures numerát Ecclesia Episcopos, qui ordine sunt tales, non item jurisdictione; uti sunt Episcopi in partibus infidelium et suffraganei. E contrario : Presbyteria olim, et hodie in horum vicém succedentia cathedralium Ecclesiarum Capitula e delegatione pontiűcia canonum sanctione stabilita, sede vacante vei impedita, olim quidem per se, nunc autem per electos capitulares vicarios jurisdictionem prorsus episcopalem exercent, licet destituantur ordine episcopali. — Episcopi electi praeconisatione obtenta mox, licet consecrationem Episcopalem nondum receperant, gaudent jurisdictione episcopali. — Denique quis ignoraret, multos fuisse et actu esse Praelatos, qui licet ordine sint solum Presbyteri, ex speciali tamen privilegio apostolico in certa portioné gregis dominici jurisdictionem prorsus Episcopalem exercent^ sicut in Patria nostra Archi-Abbas Montis Pannoniae. Diffieilior est quaestio : cui vei quibus institutione divina, adeoque jure divino competat jurisdictio in Ecclesia Catholica? Sunt, qui hanc nonnisi summo Pontifici vindicant, utpote qui solus in persona divi Petri accepit claves regni coelorum. Alii hanc praerogativam extendunt etiam ad Episcopos dioecesanos, utpote qui partém potestatis clavium in apostolatu aeque percipiunt, licet restricte ad divum Petrum; denique non desunt etiam tales, qui eandem potestatem aliqua ratione etiam ad Ecclesiarum ordinarios subpastores, id est Parochos extendunt. Jam ut in hac delicata matéria sine oífensione versemur, sequentia sunt notanda : Alia est jurisdictio ordinaria, alia delegata. Ordinaria est, quae vei e generáli canonum disciplina, vei e privilegio vim legis habente, vei e legali consvetudine, non tam personae , quam potius muneri vei dignitati obtentae inhaeret, uti est jurisdictio Dioecesanorum, quae muneri episcopali inhaeret. Delegata vero est, quam quis non ex ratione officii, vei dignitatis habét, sed solum ex commissione alterius, cujus vice fungitur. — Porro jurisdictio ordinaria alia est, quam quis non tantum vi muneris sui exercet, sed etiam nomine suo ; alia vero, quam quis vi muneris sui, sed non nomine suo^ unde nec ordinarius dici potest. Ad hanc postremam categoriam referebantur olim ArchiDiaconi, et hodie Parochi, qui omnes vi muneris sui exercent jurisdictionem canonibus stabilitam adeoque ordinariam, sed non nomine suo, verum nomine sui Episcopi. Jam quod illi, qui nonnisi delegatam habent jurisdictionem, hanc habeant non jure divino, sed duntaxat ecclesiastico, nullus est, qui ambigat. Sed idem dicendum est etiam quoad eos, qui licet ordinariam, id est in lege stabilitam et vi muneris sui tenent jurisdictionem, hanc tamen non noxuine suo, sed nomine alterius exercent. Quia institutio horum non in jure divino, sed duntaxat in jure ecclesiastico fundatur. Unde nec Parochi qui nomine sui Episcopi; neque Metropolitae, Primates , aut Patriarchae, qui duntaxat