Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

31 nomine Summi Pontificis suam metropoliticam, primatialem vei patriarchalem, licet se­cus ordinariam exercent jurisdictionern, iis, qui jure divino praesunt adnumerari possunt. Hic itaque solum de Episcopis dioecesanis, seu de illorum jurisdictione episcopali quaer i potest, quum jurisdictio Summi Pontificis, primatum in universam Ecclesiam jure divino tenentis sit extra omnem controversiam. Qui hanc eximiam praerogativam a jurisdictione episcopali abiudicare conten­dunt, putant, hos quoque non nomine suo, sed duntaxat nomine .Pontificis dioecesibus suis praeesse. Verum hi putando errant. Licet enim nullus nostrum diffiteatur, cunctos orbis catholici Episcopos nonnisi expresso vei tacito interventu pontificio legitime posse portioni alicujus gregis dominici auctoritate episcopali praeesse, utpote, qui hanc gregis dominici portionéin solum ab illo ad pascendum de jure assignatam habere possunt, cui totius dominici ovilis cura ab ipso Christo concredita est; verum tamen quum Christi vo­luntas sit, ut Petrus et cum Petro ceteri quoque apostoli praesint Ecclesiis (Matth. 18, 18.) manifestum est, apostolorum veros et legitimos in munere episcopali successores, non nomine Pontificis, sed vi muneris apostoliéi ab ipso Christo Domino instituti, adeoque in nomine Christi suis praeesse Ecclesiis. Neque integrum esset unquam, ut sedibus episco­palibus suppressis, Pontifex nonnisi per sic dictos vicarios apostolicos regeret Ecclesiam, non enim hos sed Episcopos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei. Quod et ipsi Summi Pontifices semper et ore confitebantur, et factis demonstrarunt. Ut adeo hoc quo­que in objecto standum sit doctrinae Sanctorum Patrum, qui unanimiter fatentur : Num­quid solus Petrus accepit claves regni coelorum et ceteri apostoli non acceperunt? Quin imo, sed nonnisi in persona divi Petri, id est per Petrum ! *) N exu Intimati ab Exc. Consilio Regio Locumt. Hung. ddo 24-aeFebruarii a. c.Nr. 11113 ad me dimissi hisce in subnexo communico elenchum librorum pro Scholis elementaribus inferioribus ac superioribus, pro Scholis item inferioribus realibus atque etiam praepa­randialibus ea lege praescriptorum, ne magistri vei docentes in iisdem Scholis aliorum , ac in elencho hocce contentorum librorum usum in scholastica institutione facere prae­sumant. Quapropter districtualibus DD. V.-A.-Diaconis ceu Scholarum Inspectoribus committo, ut elenchum praescriptorum librorum cum concernentibus magistris ac docen­tibus communicent, illisque strictam altioris eatenus editae dispositionis observantiam inculcent. Coloczae, die 13-tia Április 1862. JoSCphüS m p Archi-Episcopus. *) S. Aug. Serra. 205. in natalit. Petri et Pauli : „Numquid istas claves Petrus accepit, et Paulus non accepit ? numquid Petrus accepit, et Jacobus et Joannes non accepit ? et ceteri apostoli ? Huic Ecclesiae •claves datae sunt, dum Petro datae sunt, et dum Petro dicitur, ad omnes dicitur : pasce oves meas," Circ. Lili. Nr. V. 1862. 3 Nr. 502. Elenchus li­brorum pro Scholis ele­mentaribus etc. praescri­ptorum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom