Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

V. E Jure Canonico. An et quomodo differat potestas ordinis a potestate jurisdictionis? SViuu lioe duae potesta­tes ab invicem in re separarí possint? et ciii vei qiiilms in specie potestas jurisdictionis jure divino in Ecclesia Catliolica competat ? Quamquam potestas sacra a Christo Domino in sua Ecclesia instituta sit in radice una, duos tamen specie diversos ramos involvit, scilicet potestatam ordinis et potestatem jurisdictionis. Potestas ordinis proxime ad sacrum ministerium, seu ad conficienda et di­stribuenda sacra; potestas vero jurisdictionis a natura sua ad régimén ecclesiasticum tendit, una jus tribuens, non tantum valide sed et licité exercendi illám potestatem, quam quis in collato sibi ordine percepit. Notione hac adtenta, nallus difíitebitur, duos hos unius ejusdemque potestatis sacrae specie diversos ramos ab invicem differre. Diffe­runt vero in sequentibus : a) Ordinis potestas in omnibus eundem ordinem habentibus est aequalis, non item potestas jurisdictionis. Sic Episcopi quantum ad potestatem ordi­nis omnes sunt sibi aequales, nec ipso Pontifice excepto; non item quantum ad potesta­tam jurisdictionis. Quod quidem da presbyteris quoque asserendum est; b) potestas or­dinis characteri ordinis inhaeret, non item potestas jurisdictionis. Sunt presbyteri, qui jurisdictionem episcopalem exercent, et episcopi, qui omni jurisdictione episcopali c i­rent; c) potestas ordinis est perfecta, restrictionem in ordine non patiens, unde et exerciti actus, etsi saepe illiciti, semper tamen validi sunt; potestas e contrario jurisdi­ctionis limitationem admittit, restringi potest, cum quoad personam, tum quoad mate­riam et locum; hincque actus editi, hocipso non semper debent esse validi; et denique d) potestas ordinis docente synodo Tridentina sess. 23. c. 4. amitti nunquam potest, ju­risdictionis contra et amittitur, et amissa recuperatur. — DiíFerentia hac inter utrumque Tinius ejusdemque sacrae potestatis specie diversum ramum admissa, sponte fluit, duas has potestates etiam in re esse separabiles, prouti hoc e plurimis quoque antiquae et no­vae disciplinae documentis eruitur. Christiano Luppo adtestante, tempore apostolorum plures erant ordinatione Episcopi, qui tamquam presbyterii membra sine omni episcopali jurisdictione, jurisdictioni civitatis Episcopi subjecti erant. Alii vero, qui ab apostolis in Episcopos ordinati , sine ordinaria jurisdictione , nonnisi qua auxiliares huc vei illuc, prout necessitas ferebat, ab apostolis mittebantur. Ita Titus perhibentibus actis apostolorum mittebatur in Dalmatiam, Crescens in Gralliam, Timotheus et Marcus Romám. — De Meletio Patres Concilii Nicoeni oecumenici 1-mi ad Episcopos A.egypti statuerunt: eundem in civitate propria manere, nullamque omnino habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, sed nudum honoris nomen (Episcopi) retinere. Plures jain ab olim erant coadjutores Episcoporum sine ordinaria jurisdictione, uti S. Gregorius Nazianzenus Patris sui, et S. Augustinus Valerii in Ecclesia Hipponensi. — In Concilio Ephesitio me­morantur Episcopi sine dioecesi et populo, quos Synodus vocat Episcopos otiosos, ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom