Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
eam quidem videant, sed erga eam omnem venerationem retineant, noverintque hujus transitus auxilium venire ab Illo, qui sedet super Cherubim. Insuper provocat Josue populum, ut semet purum custodiat^ et confidenter ait : cras faciet Dominus mirabilia inter vos. Simul vero additur, praesens miraculum haud fore dissimile illi, quo per maris rubri alveum populum Deus perMoysen traduxerat : sicut ibi Moysen Dominus exaltaverat, ita hic Josue exaltandus edicitur. Josue populum convocat, et instantis transitus miraculum velut illud argumentum populo exhibet, per quod credere possit, quod idem Deus, cujus nunc auxilio siccandos Jordanis alveos pertransibunt, hostes eorum in terra, quam ingressuri sunt, devicturus, totamque terram eis subjecturus sit. Praevie edicit, ad ictum oculi dum Sacerdotes cum arca, alveum ingredientur , inferiores aquas Jordanis decursuras, superiores vero in una mole aggregandas. Pedem figunt Sacerdotes in aquas Jordanis, tempore quidem verno, cum e resolutis in Libano nivibus tumentes volvebantur fiuctus — aquae inferiores subito decurrunt, superior vero aquarum pars instar montis agglomeratur per plurium milliarium spatium, et aquae ab Adom usque Sarthan velut massa, neoexurgentis montis conspectae sunt. Sacerdotes in medio Jordanis subsistuntj populus ingreditur iter. Nunc eliguntur per singulas tribus, duodecim viri — hi inveniunt tempus duodecim lapides de medio Jordanis eligere, quos in ipso Jordanis alveo dislocant, — alios vero duodecim lapides secum e Jordanis medio auferunt. Populi ingens numerus siccatum Jordanis alveum pertransit. Solum milites, a tribubus transjordanicis in auxilium pro occupanda terra Chanaan commodati, 40,000 armatos faciunt. Cumque universa multitudo transiret, Josue non ad suum nutum, sed ad Domini mandatum praecipit Sacerdotibus, ut ex alveo Jordanis cum arca foederis ipsi quoque ascenderent. Quo facto, Jordanes subito naturalem suum cursum repetit, undasque copiosas volvit. Duodecim lapides in Galgalis, pro memória hujus eventus disponuntur cum illa Domini declaratione : „quando interrogavérint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : quid sibi volunt lapides isti? Docebitis eos atque dicetis : per arentem alveum transivit Israel Jordanem istum, siccante Domino Deo nostro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis. Sicut fecerat prius in mari rubro, quod siceavit, donec transiremus, ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore." — Haec história luculenter sistit : a) Dei providentiam, quae suos in discrimine rerum jugiter protegit; b) Dei omnipotentiam, quae per omnia ostendit se solam operaiam esse; c) gratitudinis officium, ad quod memoriales lapides ipsam quoque posteritatem potentius excitant; d) benefieium baptismi, quo ad promissae patriae possessionem sicco vestigio ascendimus, item et e) dignitatem Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti, cum ejus solummodo umbra „arca quippe foederis" in tam magni beneficii instrumentalem causam deserviverit. Ad haec et similia pastoralis institutionis objecta, história transitus commode applicabitur. b) Aachanis furtum narratur capite 7. Posteaquam populus sedem in Galgala íixerat; circumcisio, quae in deserto ob incommoda itineris negligebatur, in tota gente