Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

curae vestrae creditorum salute solliciti, iisdem Jejunii quadragesimalis dignitatem, uti­litatem atque praestantiam proponite, ut illud adament, neqne ejus praescriptionem ceu duram et severam legem abhorreant, quum animabus eorporibusque curandis salubriter sit institutum. Agite porro omnesque conatus vestros eo convertite, ut fideles ea mente et voluntate, quae ehristianos maximé deceat, quadragesimale Jejunium suscipiant. Ubi proinde pia viget consuetudo, tribus quadragesimae tempus praecedentibus diebus san­ctissimam Eucharistiam publicae venerationi exponendi, illa e mente quoque Summorum Pontificum omnino retineatur foveaturque tanto magis, quod devotio haec optimus sit modus fideles illis diebus a vanitatibus et insaniis avertendi, iisdemque solemnes ejura­tiones satanae et mundo, dum sacro regenerationis lavacro abluerentur emissas in me­móriám revocandi. Juvat insuper cum sancta matre Ecelesia, quae Dominica Quinquage­simae in Evangelio Missae passionem Domini — ipso Salvatore illám memorante — recolit, jam tunc eo contendere, ut fideles assidua illius meditatione ad pietatem exei­tentur, a vitiis retrahantur et conversi ad Dominum suo Capiti conformentur. Ita prae­parati fideles veneranda jejuniorum solemnia devoto servitio — quemadmodum nimirum precatur Ecelesia — celebrabunt, non tantum litteram legis, sed spiritum quoque ejus observaturi. Quamobrem Curionum suorum exemplo tracti 1) sanctificabunt Jejunium. (Joel. 1, 14.) „Est autem— docente S. Gregorio M.— jejunium sanctificare, adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia : incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refraenatur." (Hom. 16. in Evang.) „Digna enim — inquit S. Leo M. — ab infidelibus reprehensione carpemur, et nostro vitio linguae impiae in injuriam se religio­nis armabunt, si jejunantium móres a puritate perfectae conscientiae discreparint. Non enim in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii; aut fructuose esca corpori sub­trahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur et ab obtrectationibus lingua cohibeatur? Sic ergo nobis edendi est castiganda libertás, ut etiam aliae cupiditates eadem lege fraenen­tur." (Serm. 4. de Quadrag.) Conjungent 2) quadragesimale Jejunium cum operibus poenitentiae. Si enim Christus Jesus, „qui est princeps poenitentiae et caput eorum, qui salvantur per poenitentiam" (S. Hie­ronym. in cap. 3. Isai.) carnem suam innocentissimam et ab ipso in similitudinem carnis peccati assumtam producta ad quadraginta dies et noctes inedia, aliisque austerioris poenitentiae laboribus toto vitae suae terrestris curriculo maceravit et adflixit; an nos, corpus nostrum, quod vere est caro peccati, in qua non habitat bonum et quae semper concupiscit adversus spiritum (Rom. 7, 18. Gal. 5, 17.) non debeamus castigare et in servitutem redigere? Profecto mortificationem Christi Jesu semper quidem, ast imprimis sacro quadragesimali tempore circumferamus oportet, et sicut exhibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem : ita sacro saltem quadraginta dierum spatio studiosius exhibeamus eadem membra servire justitiae in sanctificatio­nem, — ut inquit S. Apostolus ad Rom. 6, 19; et secundum hunc S. Bernardus: „Jejunet

Next

/
Oldalképek
Tartalom