Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

oculus, qui depraedatus est animam; jejunet auris, jejunet lingua, jejunet manus, jejunet etiam anima ipsa. Jejunet oculus a curiosis aspectibus et omni petulantia, ut bene humi­liatus coérceatur in poenitentia, qui raale liber vagabatur in culpa. Jejunet auris nequi­ter pruriens a fabulis et rumoribus, et fugiat quaecunque otiosa sunt et ad salutem mi­nimé pertinentia. Jejunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, vanis atque scurrilibus verbis. Jejunet manus ab otiosis signis, et ab operibus omnibus, quae non sunt iraperata, sed et multo magis anima ipsa jejunet a vitiis et propria voluntate sua." (Serm. 3. de Jejun. quadr.) Oportet igitur unumquemque christianum semet abne­gare et pati cum Christo, si vere cupiat regnare cum Christo. „Ipse enim Spiritus testi­monium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi : si tamen compatimur, ut et conglorificemur." (Rom. 8, 16. et 17.) Et sane „ibi est certa exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis," ait S. Leo M. serm. de Pass. Dom. —Jejunio sociabunt 3) orationem et eleemosynam, cum tria haec sensu ss. litterarum arctissimo vin­culo invicem jungantur. Quapropter christianorum etiarn egentissimus, si rite jejunare desideret, orationi jugiter incumbere et eleemosynam saltem in praeparatione, seu affectu animi erogare tenetur, ut hoc pacto ejus jejunium juxta SS. Patrum effata, oratione et eleemosyna velut duabus alis efferatur et perveniat usque ad Pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei, et ex throno gratiae ejus misericordiam consequa­mur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (Hebr. 4, 14, 16.) „Sentiant — inquit S. Leo M. — humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exulum, destitutio pupillorum et desolatarum moestitudo viduarum : in quibus juvandis nemo est, qui non aliquam posset exequi benevolentiae portionem. Nulli enim parvus census, cui magnus est animus : nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet, aut pietatis. Nunquam merito caret etiam in tenui facultate bonae voluntatis opu­lentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediorum; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium." (Serm. 2. de Quadrag.) Denique 4) per tempus S. Quadragesimae studiosius „aspicient in auctorem fidei et con­summatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem" (Hebr. 12, 2.) haurient­que cum solatio sed et cum ingenti spirituali suo lucro de fontibu's Salvatoris (tsai. 12, 3.) intellecturi, quam sit pretiosa in conspectu Dei anima humana, quanti illám fecerit Do­minus, qui illám perditam non corruptibilibus auro vei argento, sed proprio, qui per sacratissimas venas defluebat sanguine redemit; „cum enim inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus." (Rom. 5, 10.) Quodipsum mente et animo assecuturi perhorrescent peccatum, ceu malorum omniuin originem, radicem et fundamentum; pro quo non secus quam per acerbissimam Filii Dei mortem potuit satisfieri. Et sane qui passionem et mortem Christi pie ac assidue meditantur, experientia teste, difficilius pec­cant, facilius a peccato resurgunt, alacrius suam aeternam salutem operantur. Illis virtus est amabilior, labor facilior, illis Christi jugum suave est et onus ejus leve. (Matth. 11,30.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom