Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

IH11L 3 DEI ET APOSTOLICAE SEDIS CfRATIA METROPOLITANARUM COLOCENSIS ET BACSIENSIS ECCLESIARUM CANONICE UNITARUM ARCI-EPISCOPUS, etc. etc. VENERABILIBUS FBATIUBUS, FILIISQUE DILECTISSMIS, UNIVERSO CLERO DIOECESIS NOSTRAE SALUTEM INDOMINO SEM PITE RNAM! D ominica, quam hodierna die agimus Septuagesimae dicta, nos commonet, imminere rursum sacros quadragesimalés Jejunii dies seu illám anni ecclesiastici periodum, quae peculiarius ad id destinata est, ut per frequentiores mentis ad Deum elevationes, per severiorem appetituum carnalium edomationem, per solertius spiritualium aeque ac cor­poralium misericordiae operum exercitium, ignem divini amoris, qui lapsu temporis for­tasse exstingui incepit, resuscitaremus in cordibus nostris, — expiaremus quae ex pul­vere mundano nobis adhaeserunt inquinamenta, — corroboraremus in nobis íidem vi­vam, quae per charitatem operatur sicque convenienter nos praepararemus ad digne cel-ebranda Resurrectionis Dominicae festa, quibus utpote omnium ceterarum in Ecclesia festivitatum solemnitas consecratur. „Quamvis enim — docente S. Leone M. — nulla sint tempóra, quae divinis non sint plena muneribus, et semper nobis ad misericordiam Dei per ipsius gratiam praestetur accessus; nunc tamen omnium mentes majori studio ad spirituales profectus moveri et ampliori fiducia oportet animari, quando ad universa pietatis officia illius nos diei, in quo redemti sumus recursus invitat; ut excellens super omnia Passionis Dominicae Sacramentum purificatis et corporibus et animis celebremus. Debebatur quidem tantis mysteriis ita incessabilis devotio et continuata reverentia, ut tales permaneremus in conspectu Dei, quales nos in ipso paschali [festő dignum est in­"veniri. Sed quia haec fortitudo paucorum est, et dum carnis fragilitate aűsterior obser­vantia relaxatur, dumque per varias actiones vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere : magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis die­rum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas et pia opera redimerent, et casta jejunia decoquerent." (Serm. 4. de Quadrag.) Auspicaturi igitur Fratres Filiique dilectissimi, dies peractae redemtionis nostrae mysteriis inclytos atque perpetua, inde ab apostolicis temporibus deducta fidelium observantia ad recollectionem mentis, nnctionem spiritus ac exercitium pietatis omniumque bonorum operum consecratos, de fidelium Nr. 236. Encyclicae litterae de congrua Je­junii quadra­gesimalis ob­servantia et sanctificatio­ne etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom