Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
exegerit, absolutionem differat : ita tamen, ut illos sanare, non autem in desperationem aut confusionem inducere, pie prudenterque procuret." 2. Dispositio poenitentis, cui absolutionis gratia conferenda est, in iis semet affectibus exhibet, quos Ecclesia ad valide recipiendum sacramentum poenitentiae e parte poenitentium merito exigit. Yidelicet, si poenitens agnoscat suum peccatum, illiusque malitiam ponderet; si de suo scelere sincero dolore tangatur; si se agnoscat vilissimum peccatorem fore, qui contra Deum adeo indigne consurrexerat; si suam miseriam vei aliquantum videat; si se vere emendandi desiderium exprimat;si occasiones peccati fugiat; si ab ultima confessione numerus peccatorum decrescat; si affectibus, e quibus peccatum blasphemiae sólet prorumpere solerter invigilet;si remediis in priori confessione inculcatis usus sit; si quoties peccatum admisit, dolorem suum renovaverit; si fine suscipiendi Sacramenti poenitentiae notabile quoddam fatigium susceperit; si confessionem non ob legalem consvetudinem, sed sua sponte uti ex occasione indulgentiarum, solemnitatis vei alterius opportunitatis peregerit; si signa genuini doloris etiam vultu , voce, verborumque pondere exprimat; si ad castigandum in se peccatum blasphemiae orationem et ieiunium adhibuit; si post ultimam confessionem per notabile tempus semet ab hoc peccato continuit; si se saltem de praesenti circa peccatis huius enormitatem, melius instructum asserat; si maioris cuiusdam doloris sensu percitus nunc etiam ea, quae in aliis confessionibus occultaverat, sincere adaperiat; si poenitentiae assignata opera se libenter accepturum et persoluturum serio promittat; si debitam satisfactionem sibi assignari expetat — haec omnia docent: adesse in póenitente dolorem supernaturalem de peccato blasphemiae, eundemque habere voluntatem semet emendandi — quibus habitis gratia absolutionis elargienda est. Secus enim deterrerentur fideles ab huius sacramenti salutari usu; nec medelam invenirent, qua adiuti e coeno peccati blasphemiae emergerent. — Ast collataSacramentali absolutione, Sacerdotalis zelus rern confectam esse nullatenus putat. II. POSt collatam absolutionis Sacramentalis gratiam, duo vei maximé advertenda sunt, quatenus poenitens secus ad consequendam Sacramentalem absolutionem dispositus, etiam stabiles fructus poenitentiae faciat. Unum est, ut contra peccatum blasphemiae corda christianorum sanctum ódium repleat, quo tine 1. abnormitas huius vitii, eiusque gramtas exponenda est; alterum, ut sibi contra hoc vitium iugiter caveant. quo fine 2. praescribenda sunt quaedam salutaria contra hoc vitium remedia. l.Gravitas huius vitii apparet a) ex animalibus illis affectibus, qui eius fontem constituunt. Unus siquidem ideo blasphemat,quia ira turbatus est; altér ideo verba sancta profanat, quia mero madet; alium rixae et iurgia ad blasphemandum excitant; altér prae tumoré superbiae contra Deum consurgit; alius demum petulantiae causa in Sanctos invehitur : unde, quam viles sunt hi affectus tam turpe est vitium blasphemiae. Magis hanc gravitatem peccati blasphemiae exhibet b) celsitudo Dei. Justitia siquidem exigit, ut veneratio cuique pro suae dignitatis ratione tribuatur, ut adeo infinitae Maiestati divinae, docente fide et ratione, adoratio competat. Quam proin enorme esse debet illud vitium, 2 *