Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
cuius erga homines nec minimam speciem admittimus. Homines, hominibus blandiuntur, atque eorum beneplacitum diversis humanitatis officiis emereri student, solam Dei celsitudinem sacrilegis blasphemiis conculcare volunt. — Unde c) contra blasphemiae peccatum in lege veteri poenatn mortis decretam legimus, quae satis docet attrocitatem eriminis, in cuius vindictam lata est. Quam quidem poenam, etsi in se gravem, naturaliter tamen in blasphemum constitutam fuisse illa circumstantia exhibet, quod in republica Judaeorum Idem qui Deus, simul et Rex nationis fuerit, unde blasphemia utpote erimen perduellionis, merito mortis causa dignum reputatum est. Mirandum tamen : Christianos non advertere, regibus quoque huius saeculi, exinde hanc profundam convenire reverentiam, quia in particula quadam potestatis suae, vices gerunt Eius, qui solus Sanctus, solus Dominus, solus Altissimus. — d) Positivum cultum sui Nominis Dominus exigit, contra quod mandatum blasphemus delinquit. Non assumes Nomen Domini Dei tui in vattum inquit Creator universi in secundo Decalogi praecepto; Salvator vero noster ita nos orare docuit : Sanctificetur nomen tuum. Cuius quidem legis dominicae Mater Ecclesia eam rationem habuit, ut quiqui contra Nomen Domini blasphemando ') consurgerent gravissimae canonicae animadversionis poenas cogerentur ferre. — Imo e) legislatio quoque civilis, contra blasphemos graves constituit poenas 2). — Nec mirum : nam f) blasphemia, praeter summám contra Deum impietatem, extremam qüoque rusticitatem, inurbanilatem, et cruditatem continet. Honestas enim naturalis exigit, ut vei naturalibus parentibus, benefactoribus in eo superesse potest, qui nec Deum verum et vivum proscindere veretur, dum interim ethnicus coram suo idolo, vfelut naturali instinctu tremefit, et stupore capitur. — Insuper g) in blasphemando singularis erga Deum ingrutitudo latét. Recte facultas loquendi est, per quam homo etiam in corpore naturam rationalem exhibet; dum loquendo sua cogitata, sensa et affectus, manifestare potest. Si tristis est, per usum lingvae moerorem animi sui exprimit, et ab alio consolationem exeipit. Dum rudis est, per lingvam instructionem capit. Dum in necessitate est, lingvae suae subsidio me') Inter alia, sic habet canon poenitentialis : „Si quis Deum , vei Beatam Virginem, aut aliquem Sanctum publice blasphemaverit, prae foribus Ecclesiae dominicis diebus septem, dum Missarum solemnia agantur, stet in manifesto, ultimoque ex illis die sine pallio et calceamentis , ligatur corrigia circa collum, septemque praecedentibus f'eriis, sextis in pane, et aqua ieiunet, ecclesiam tunc nullo modo ingressurus. Singulis pariter illis septem diebus Dominicis tres, aut duos, aut unum pauperum pascat, si potest; si non potest, poenitentiam aliter suppleat." Cf. Zenner. Instr. past. edit. 4. pag. 283. ') Sic Justinianus I. constituit, ut illi, qui blasphemat, eradicetur lingva. S. Ludovicus IX. in Gallia statuit, ut blasphemo in fronté inuratur stigma. Sed et leges nostrae patriae contra blasphemias gravissimas sanxerc poenas. Articulus 42, anni 1563, in corpore Juris hungarici (Budae 1779. pag. 506) contra blasphemos ita statuit : „Tales, qüi in Creatorem, Deum, in Baptismum, et animam , ac aliis similibus módis maledixerint; ab audientibus blasphemiam, coram suis iudicibus accusentur; et liabita probatione, prima vice publice caedantur. Si vero blasphemiam altéra, et tertia vice repetierint, altéra quidem baculis pulsentur, tertia vero non minus, quam homicidae ipsi, vei alii malefactores puniantur. Audientes vero blasphemari, et non accusantes, puniantur exactione trium marcarum."