Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

tractam in blasphemando facilitatera nulla adhibeat; cetera etiam christiani hominis offi­cia promiscue negligat; Sacramentalem confessionem solummodo semel in anno, idque exigua ceteroquin dispositione suscipiat; post iteratas licet confessiones, nil pláne e sua consvetudine blasphemandi remittat; ipsam fors confessionem quoque praecedentibus diebus in graviores blasphemias lapsus sit; si proposita in prioribus confessionibus con­cepta ne minimo quoque tempore servarit; si imposita, instar satisfactionis medicinalis, salutaria opera prorsus neglexerit; nec de praesenti, locata in divinam opem fiducia, a peccato blasphemiae se abstinere velle serio promittat, sed universam salutis suae cau­sam ut rem adiaphoram habeat; si isthaec suae salutis incuria ex actibus, verbis, ex­pressionibus quoque pateat — si haec in poenitente deprehendantur, omni cum charitate inviatur, ut sibi eas, quae ad valide suscipiendum sacramentum poenitentiae pertinent dispositiones comparet, atque constituto tempore, qua iam melius dispositus ad sacra­mentum poenitentiae accedat. — Si in agendi ratione sacerdotis nil occurrat, quod seu praecipitantiam, seu asperitatem, seu indiscretionem sapiat, ipsa dilatio absolutionis ne­minem prudentem oífendet; qui si etiam ad tempus rem molestius ferret, subin tamen cum adverterit animae suae sanitatem ex hac agendi ratione subsecutam, ex corde gra­tulabitur. „Vociferetur, et clamet, et conqueratur aeger impatiens dolorem — inquit S. Cyprianus, ') gratias aget postmodum, cum senserit sanitatem." Et Tertullianus in hanc quidem rem recte 2) loquitur : „Et medicinae praesidium plures refugiunt, plures timidi, et male verecundi.. Ast horrorem operis fructus excusat; gemens ille et mugiens inter manus medicorum, postmodum sanitati redditus eosdem mercede cumulabit, et artifices optimos praedicabit, et sacros iam negabit." — Alioquin tribunal hoc non humano sed divino pensatur iudicio — ubi non qiiae hominibus, iuxta suum sensum cogitantibus, sed quae Deo piacent, rationem cynosurae obeunt. Quam in rem Synodus *) Gebennensis (seu Genevensis) sub Successore S. Francisci Salesii asservata merito in hunc modum prolo­quitur : „Varii presbyteri se faciles praebent in danda peccatorum remissa, modo pecca­tores spondeant emendationem et elongationem a peccandi occasione proxima. Diligen­ter inquirendum est, num idem non saepius promiserint; — narn, si idipsum promiserint identidem, nec promissum adimplerint, presbyter illorum verbis non debet credere, sed differre absolutionem, quoadusque ab istis occasionibus peccandi recesserint, et quoad­usque per aliquod temporis spatium ad eas non redierint. Nam si detur absolutio, sine spe probabili, quod poenitens stabit promissis, sangvis Jesu Christi profanationi exponi­tur, et presbyteri iteratarum prolapsionum, et illorum malorum se reos constituunt, quae ex falsis nascuntur absolutionibus, quibus perit tum presbyterorum, tum poenitentium multitudo iníinita." — In quam sententiam etiam provinciáié Pragense *) Concilium, ita confessarium admonet : ,,Quos in graviora erimina, frequenter ex prava consvetudine incidisse animadverterit, iis ad aliquot dies, atque adeo menses, prout morbi gravitas ') S. Cyprian. de lapsis. — !) Tertull. libro de Poenit. c. 8. — 3) Synodus Gebennensis Part. IV. tit. 9. cap. 5. — 4) Anno 1603. Tit. de poenit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom