Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
tem seraper habuisse de Patre.' ') — Glossa interlinearis dieit : ,Quid est commune deitati meae, et tibi matri secundura carnem?' ,non tu genuisti deitatem raeam, quae facit miraculum,' '). Causam denique banc addit S. Joan. Chrysostomus : ,Ita loquitur Salvator, ne suspectum esset miraculum — ab his enim, qui indigebant, rogari oportuerat, non a matre.' — Ut adeo hic quoque matris suae honorem Dominus multum commendet, nam licet in prodigio divinitatem ostenderit, in obsequio tamen insignem erga preces Matris humanitatem doeuit, commendavitque eius cultum,cuius suffragio primum miraculum factum est. E Theologia Morali. Consvetudinarius in pcccato blasphemiae 1) quibus sub conditionibus absolvendus? 2) quae pro eius durabili conversione adliibenda adhortationis et pastoralis prudentiae adminicula? Per peccatum blasphemiae, quod obvie grassatur, in profanam non minus ac sacram rempublicam, in privatam aeque ac publicam prosperitatem, in temporal^m non secus ac aeternam hominum salutem gravissima damna promanant. Horrendo siquidem istiusmodi vitio succutitur in mentibus christianorum fides; sanctissima religionis mysteria ac adoranda Nomina in lutum piatearum sparguntur; sensus omnis venerationis, divinis rebus debitae, subvertitur; publica impiorum contra Deum consurgit acies; innocenti puerorum aetati gravissima scandala ponuntur; crimen contra supremam auctoritatem admissum impune grassatur; beneficia Dei avertuntur; et calamitates divinae castigationis, pro merito accedunt. — Calamitas huius vitii increscit apud eos, qui illud tanquam aquam bibentes, linguam suam, quam ab auctore naturae velut divinarum laudum interpretem nacti sunt, in gravissimarum contra Deum iniuriarum vehiculuin convertunt; et auram, quam iugiter Dei beneficio attrahunt, in vilipeiisionem Dei Sanctissimi, in contumeliam sui Creatoris sugunt. Hos, peccati blasphemiae iugi consvetudine detentos, sacramenti Poenitentiae ministri, omni qua par est paterna sollicitudine complexi, in conversionem eorum omnia salutis praesidia adhibent. In cuius quidem sollicitudinis sequelain, quaedam I. ailte; quaedam II. post Sacramentalem absolutionem applicant. I. Allte sacramentalem absolutionem solerter dispiciunt : an eam 1. differre; an 2. conferre expediat ? 1. Differendam censent — quoties poenitens indispositus, adeoque sacramentalis absolutionis gratia indignus comparet, neque adest modus, ut in teinporis brevitate congrue disponatur. Apparet autem haec indispositio ex eo, quod quis peccati blasphemiae, licet sibi serio expositam gravitatem non agnoscat; hoc suum scelus, falsis quibusdam argumentis iugiter excuset; nullo desuper dolore tangatur; média ad reprimendam, con') Ita Beda Ven. in hunc loc. — J) S. Aug. in h. 1. fire. Lili. Kr. V. 1S61. 2